Caput XXVIII: Quo iudicio dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.
Non itaque uobis, o fideles Christi, sit taedio uita uestra, si ludibrio fuit hostibus castitas uestra. habetis magnam ueramque consolationem, si fidam conscientiam retinetis non uos consensisse peccatis eorum, qui in uos peccare permissi sunt. quodsi forte, cur permissi sint, quaeritis, alta quidem est prouidentia creatoris mundi atque rectoris, et inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius; uerumtamen interrogate fideliter animas uestras, ne forte de isto integritatis et continentiae uel pudicitiae bono uos inflatius extulistis et humanis laudibus delectatae in hoc etiam aliquibus inuidistis. non accuso quod nescio, nec audio quod uobis interrogata uestra corda respondent. tamen si ita esse responderint, nolite admirari hoc uos amisisse, unde hominibus placere gestistis, illud uobis remansisse, quod ostendi hominibus non potest. si peccantibus non consensistis, diuinae gratiae, ne amitteretur, diuinum accessit auxilium; humanae gloriae, ne amaretur, humanum successit obprobrium. in utroque consolamini, pusillanimes, illinc probatae hinc castigatae, illinc iustificatae hinc emendatae. quarum uero corda interrogata respondent numquam se de bono uirginitatis uel uiduitatis uel coniugalis pudicitiae superbisse, sed humilibus consentiendo de dono dei cum tremore exultasse, nec inuidisse cuiquam paris excellentiam sanctitatis et castitatis, sed humana laude postposita, quae tanto maior deferri solet, quanto est bonum rarius quod exigit laudem, optasse potius ut amplior earum numerus esset, quam ut ipsae in paucitate amplius eminerent: nec istae, quae tales sunt, si earum quoque aliquas barbarica libido conpressit, permissum hoc esse causentur, nec ideo deum credant ista neglegere, quia permittit quod nemo inpune committit. quaedam enim ueluti pondera malarum cupiditatum et per occultum praesens diuinum iudicium relaxantur et manifesto ultimo reseruantur. fortassis autem istae, quae bene sibi sunt consciae non se ex isto castitatis bono cor inflatum extulisse, et tamen uim hostilem in carne perpessae sunt, habebant aliquid latentis infirmitatis, quae posset in superbiae fastum, si hanc humilitatem in uastatione illa euasissent, extolli. sicut ergo quidam morte rapti sunt, ne malitia mutaret intellectum eorum, ita quiddam ab istis ui raptum est, ne prosperitas mutaret modestiam earum. utrisque igitur, quae de carne sua, quod turpem nullius esset perpessa contactum, uel iam superbiebant uel superbire, si nec hostium uiolentia contrectata esset, forsitan poterant, non ablata est castitas, sed humilitas persuasa; illarum tumori succursum est inmanenti, istarum occursum est inminenti. quamquam et illud non sit tacendum, quod quibusdam, quae ista perpessae sunt, potuit uideri continentiae bonum in bonis corporalibus deputandum et tunc manere, si nullius libidine corpus adtrectaretur; non esse autem positum in solo adiuto diuinitus robore uoluntatis, ut sit sanctum et corpus et spiritus; nec tale bonum esse, quod inuito animo non possit auferri; qui error eis fortasse sublatus est. cum enim cogitant, qua conscientia deo seruierint, et fide inconcussa non de illo sentiunt, quod ita sibi seruientes eumque inuocantes deserere ullo modo potuerit, quantumque illi castitas placeat dubitare non possunt, uident esse consequens nequaquam illum fuisse permissurum, ut haec acciderent sanctis suis, si eo modo perire posset sanctitas, quam contulit eis et diligit in eis.
