Caput XII: De conparatione beatitudinis iustorum necdum obtinentium promissionis diuinae praemium et primorum in paradiso hominum ante peccatum.
Nec ipsos tantum, quod adtinet ad rationalem uel intellectualem creaturam, beatos nuncupandos putamus. quis enim primos illos homines in paradiso negare audeat beatos fuisse ante peccatum, quamuis sua beatitudo quam diuturna uel utrum aeterna esset incertos - esset autem aeterna, nisi peccassent - , cum hodie non inpudenter beatos uocemus, quos uidemus iuste ac pie cum spe futurae inmortalitatis hanc uitam ducere sine crimine uastante conscientiam, facile inpetrantes peccatis huius infirmitatis diuinam misericordiam. qui licet de suae perseuerantiae praemio certi sint, de ipsa tamen perseuerantia sua reperiuntur incerti. quis enim hominum se in actione prouectuque iustitiae perseueraturum usque in finem sciat, nisi aliqua reuelatione ab illo fiat certus, qui de hac re iusto latentique iudicio non omnes instruit, sed neminem fallit? quantum itaque pertinet ad delectationem praesentis boni, beatior erat primus homo in paradiso, quam quilibet iustus in hac infirmitate mortali; quantum autem ad spem futuri, beatior quilibet in quibuslibet cruciatibus corporis, cui non opinione, sed certa ueritate manifestum est, sine fine se habiturum omni molestia carentem societatem angelorum in participatione summi dei, quam erat ille homo sui casus incertus in magna illa felicitate paradisi.