Caput XIII: An ita unius felicitatis omnes angeli sint creati, ut neque lapsuros se possent nosse qui lapsi sunt, et post ruinam labentium perseuerantiae suae praescientiam acceperint qui steterunt.
Quocirca cuiuis iam non difficulter occurrit utroque coniuncto effici beatitudinem, quam recto proposito intellectualis natura desiderat, hoc est, ut et bono incommutabili, quod deus est, sine ulla molestia perfruatur et in eo se in aeternum esse mansurum nec ulla dubitatione cunctetur nec ullo errore fallatur. hanc habere angelos lucis pia fide credimus; hanc nec antequam caderent habuisse angelos peccatores, qui sua prauitate illa luce priuati sunt, consequenti ratione colligimus; habuisse tamen aliquam, etsi non praesciam, beatitudinem, si uitam egerunt ante peccatum, profecto credendi sunt. aut si durum uidetur, quando facti sunt angeli, alios credere ita factos ut non acciperent praescientiam uel perseuerantiae uel casus sui, alios autem ita ut ueritate certissima aeternitatem suae beatitudinis nossent, sed aequalis felicitatis omnes ab initio creati sunt, et ita fuerunt, donec isti, qui nunc mali sunt, ab illo bonitatis lumine sua uoluntate cecidissent: procul dubio multo est durius nunc putare angelos sanctos aeternae suae beatitudinis incertos, et ipsos de se met ipsis ignorare, quod nos de illis per scripturas sanctas nosse potuimus. quis enim catholicus Christianus ignorat nullum nouum diabolum ex bonis angelis ulterius futurum, sicut nec istum in societatem bonorum angelorum ulterius rediturum? ueritas quippe in euangelio sanctis fidelibusque promittit, quod erunt aequales angelis dei; quibus etiam promittitur, quod ibunt in uitam aeternam. porro autem si nos certi sumus numquam nos ex illa inmortali felicitate casuros, illi uero si certi non sunt, iam potiores, non aequales eis erimus. sed quia nequaquam ueritas fallit et aequales eis erimus, profecto etiam ipsi certi sunt suae felicitatis aeternae. cuius illi alii quia certi non fuerunt - non enim erat eorum aeterna felicitas cuius certi essent, quae finem fuerat habitura - , restat, ut aut inpares fuerint, aut, si pares fuerunt, post istorum ruinam illis certa scientia suae sempiternae felicitatis accesserit. nisi forte quis dicat id, quod dominus ait de diabolo in euangelio: ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, sic esse accipiendum, ut non solum homicida fuerit ab initio, id est initio humani generis, ex quo utique homo factus est, quem decipiendo posset occidere, uerum etiam ab initio suae conditionis in ueritate non steterit et ideo numquam beatus cum sanctis angelis fuerit, suo recusans esse subditus creatori et sua per superbiam uelut priuata potestate laetatus, ac per hoc falsus et fallax, quia nec quisquam potestatem omnipotentis euadit, et qui per piam subiectionem noluit tenere quod uere est, adfectat per superbam elationem simulare quod non est, ut sic intellegatur etiam quod beatus Iohannes apostolus ait: ab initio diabolus peccat, hoc est, ex quo creatus est, iustitiam recusauit, quam nisi pia deoque subdita uoluntas habere non posset. huic sententiae quisquis adquiescit, non cum illis haereticis sapit, id est Manichaeis, et si quae aliae pestes ita sentiunt, quod suam quandam propriam tamquam ex aduerso quodam principio diabolus habeat naturam mali; qui tanta uanitate desipiunt, ut, cum uerba ista euangelica in auctoritate nobis cum habeant, non adtendant non dixisse dominum: a ueritate alienus fuit; sed: in ueritate non stetit, ubi a ueritate lapsum intellegi uoluit, in qua utique si stetisset, eius particeps factus beatus cum sanctis angelis permaneret.