• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XI

Caput XIV: Quo genere locutionis dictum sit de diabolo, quod in ueritate non steterit, quia ueritas non est in eo.

Subiecit autem indicium, quasi quaesissemus, unde ostendatur, quod in ueritate non steterit, atque ait: quia non est ueritas in eo. esset autem in eo, si in illa stetisset. locutione autem dictum est minus usitata. sic enim uidetur sonare: in ueritate non stetit, quia ueritas non est in eo, tamquam ea sit causa, ut in ueritate non steterit, quod in eo ueritas non sit; cum potius ea sit causa, ut in eo ueritas non sit, quod in ueritate non stetit. ista locutio est et in psalmo: ego clamaui, quoniam exaudisti me deus; cum dicendum fuisse uideatur: exaudisti me deus, quoniam clamaui. sed cum dixisset: ego clamaui, tamquam ab eo quaereretur, unde se clamasse monstraret, ab effectu exauditionis dei clamoris sui ostendit affectum; tamquam diceret: hinc ostendo clamasse me, quoniam exaudisti me.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy