Caput XIX: Quid sentiendum uideatur de eo quod scriptum est: diuisit deus inter lucem et tenebras.
Quamuis itaque diuini sermonis obscuritas etiam ad hoc sit utilis, quod plures sententias ueritatis parit et in lucem notitiae producit, dum alius eum sic, alius sic intellegit - ita tamen ut, quod in obscuro loco intellegitur, uel adtestatione rerum manifestarum uel aliis locis minime dubiis adseratur; siue, cum multa tractantur, ad id quoque perueniatur, quod sensit ille qui scripsit, siue id lateat, sed ex occasione tractandae profundae obscuritatis alia quaedam uera dicantur - non mihi uidetur ab operibus dei absurda sententia, si, cum lux prima illa facta est, angeli creati intelleguntur, inter sanctos angelos et inmundos fuisse discretum, ubi dictum est: et diuisit deus inter lucem et tenebras; et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. solus quippe ille ista discernere potuit, qui potuit etiam priusquam caderent praescire casuros et priuatos lumine ueritatis in tenebrosa superbia remansuros. nam inter istum nobis notissimum diem et noctem, id est inter hanc lucem et has tenebras, uulgatissima sensibus nostris luminaria caeli ut diuiderent imperauit: fiant, inquit, luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram et diuidant inter diem et noctem; et paulo post: et fecit, inquit, deus duo luminaria magna, luminare maius in principia diei, et luminare minus in principia noctis, et stellas; et posuit illa deus in firmamento caeli lucere super terram et praeesse diei et nocti et diuidere inter lucem et tenebras. inter illam uero lucem, quae sancta societas angelorum est inlustratione ueritatis intellegibiliter fulgens, et ei contrarias tenebras, id est malorum angelorum auersorum a luce iustitiae taeterrimas mentes, ipse diuidere potuit, cui etiam futurum non naturae, sed uoluntatis malum occultum aut incertum esse non potuit.