Caput XXI: De aeterna et incommutabili scientia dei ac uoluntate, qua semper illi uniuersa quae fecit sic placuerunt facienda, quemadmodum facta.
Quid est enim aliud intellegendum in eo, quod per omnia dicitur: uidit deus quia bonum est, nisi operis adprobatio secundum artem facti, quae sapientia dei est? deus autem usque adeo non, cum factum est, tunc didicit bonum, ut nihil eorum fieret, si ei fuisset incognitum. dum ergo uidet quia bonum est, quod, nisi uidisset antequam fieret, non utique fieret: docet bonum esse, non discit. et Plato quidem plus ausus est dicere, elatum esse scilicet deum gaudio mundi uniuersitate perfecta. ubi et ipse non usque adeo desipiebat, ut putaret deum sui operis nouitate factum beatiorem; sed sic ostendere uoluit artifici suo placuisse iam factum, quod placuerat in arte faciendum; non quod ullo modo dei scientia uarietur, ut aliud in ea faciant quae nondum sunt, aliud quae iam sunt, aliud quae fuerunt; non enim more nostro ille uel quod futurum est prospicit, uel quod praesens est aspicit, uel quod praeteritum est respicit; sed alio modo quodam a nostrarum cogitationum consuetudine longe alteque diuerso. ille quippe non ex hoc in illud cogitatione mutata, sed omnino incommutabiliter uidet; ita ut illa quidem, quae temporaliter fiunt, et futura nondum sint et praesentia iam sint et praeterita iam non sint, ipse uero haec omnia stabili ac sempiterna praesentia conprehendat; nec aliter oculis, aliter mente; non enim ex animo constat et corpore; nec aliter nunc et aliter antea et aliter postea; quoniam non sicut nostra, ita eius quoque scientia trium temporum, praesentis uidelicet et praeteriti uel futuri, uarietate mutatur, apud quem non est inmutatio nec momenti obumbratio. neque enim eius intentio de cogitatione in cogitationem transit, in cuius incorporeo contuitu simul adsunt cuncta quae nouit; quoniam tempora ita nouit nullis suis temporalibus notionibus, quemadmodum temporalia mouet nullis suis temporalibus motibus. ibi ergo uidit bonum esse quod fecit, ubi bonum esse uidit ut faceret; nec quia factum uidit scientiam duplicauit uel ex aliqua parte auxit, tamquam minoris scientiae fuerit priusquam faceret quod uideret, qui tam perfecte non operaretur, nisi tam perfecta scientia, cui nihil ex eius operibus adderetur. quapropter, si tantummodo nobis insinuandum esset quis fecerit lucem, sufficeret dicere, fecit deus lucem; si autem non solum quis fecerit, uerum etiam per quid fecerit, satis esset ita enuntiari: et dixit deus: fiat lux, et facta est lux; ut non tantum deum, sed etiam per uerbum lucem fecisse nossemus. quia uero tria quaedam maxime scienda de creatura nobis oportuit intimari, quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit: dixit deus, inquit: fiat lux, et facta est lux. et uidit deus lucem quia bona est. si ergo quaerimus, quis fecerit: deus est; si per quid fecerit: dixit: fiat, et facta est; si quare fecerit: quia bona est. nec auctor est excellentior deo, nec ars efficacior dei uerbo, nec causa melior quam ut bonum crearetur a deo bono. hanc etiam Plato causam condendi mundi iustissimam dicit, ut a bono deo bona opera fierent; siue ista legerit, siue ab his qui legerant forte cognouerit; siue acerrimo ingenio inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspexerit, siue ab his qui ista conspexerant et ipse didicerit.