• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XI

Caput XXII: De his, quibus in uniuersitate rerum a bono creatore bene conditarum quaedam displicent, et putant nonnullam malam esse naturam.

Hanc tamen causam, id est ad bona creanda bonitatem dei, hanc, inquam, causam tam iustam atque idoneam, quae diligenter considerata et pie cogitata omnes controuersias quaerentium mundi originem terminat, quidam haeretici non uiderunt, quia egenam carnis huius fragilemque mortalitatem iam de iusto supplicio uenientem, dum ei non conueniunt, plurima offendunt, sicut ignis aut frigus aut fera bestia aut quid eiusmodi; nec adtendunt, quam uel in suis locis naturisque uigeant pulchroque ordine disponantur, quantumque uniuersitati rerum pro sui portione decoris tamquam in communem rempublicam conferant uel nobis ipsis, si eis congruenter atque scienter utamur, commoditatis adtribuant, ita ut uenena ipsa, quae per inconuenientiam perniciosa sunt, conuenienter adhibita in salubria medicamenta uertantur; quamque a contrario etiam haec, quibus delectantur, sicut cibus et potus et ista lux, inmoderato et inopportuno usu noxia sentiantur. unde nos admonet diuina prouidentia non res insipienter uituperare, sed utilitatem rerum diligenter inquirere, et ubi nostrum ingenium uel infirmitas deficit, ita credere occultam, sicut erant quaedam, quae uix potuimus inuenire; quia et ipsa utilitatis occultatio aut humilitatis exercitatio est aut elationis adtritio; cum omnino natura nulla sit malum nomenque hoc non sit nisi priuationis boni. sed a terrenis usque ad caelestia et a uisibilibus usque ad inuisibilia sunt aliis alia bona meliora, ad hoc inaequalia, ut essent omnia; deus autem ita est artifex magnus in magnis, ut minor non sit in paruis; quae parua non sua granditate - nam nulla est - , sed artificis sapientia metienda sunt; sicut in specie uisibilis hominis, si unum radatur supercilium, quam propemodum nihil corpori, et quam multum detrahitur pulchritudini, quoniam non mole constat, sed parilitate ac dimensione membrorum. nec sane multum mirandum est, quod hi, qui nonnullam malam putant esse naturam suo quodam contrario exortam propagatamque principio, nolunt accipere istam causam creationis rerum, ut bonus deus conderet bona, credentes eum potius ad haec mundana molimina rebellantis aduersum se mali repellendi extrema necessitate perductum suamque naturam bonam malo cohercendo superandoque miscuisse, quam turpissime pollutam et crudelissime captiuatam et obpressam labore magno uix mundet ac liberet; non tamen totam, sed quod eius non potuerit ab illa inquinatione purgari, tegmen ac uinculum futurum hostis uicti et inclusi. sic autem Manichaei non desiperent uel potius insanirent, si dei naturam, sicuti est, incommutabilem atque omnino incorruptibilem crederent, cui nocere nulla res possit; animam uero, quae uoluntate mutari in deterius et peccato corrumpi potuit atque ita incommutabilis ueritatis luce priuari, non dei partem nec eius naturae, quae dei est, sed ab illo conditam longe inparem conditori Christiana sanitate sentirent.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité