Caput X: De opinione eorum, qui humanum genus sicut ipsum mundum semper fuisse existimant.
Omittamus igitur coniecturas hominum nescientium quid loquantur de natura uel institutione generis humani. alii namque, sicut de ipso mundo crediderunt, semper fuisse homines opinantur. unde et ait Apuleius, cum hoc animantium genus describeret: singillatim mortales, cuncti tamen uniuerso genere perpetui. et cum illis dictum fuerit, si semper fuit humanum genus, quonam modo uerum eorum loquatur historia narrans qui fuerint quarumque rerum inuentores, qui primi liberalium disciplinarum aliarumque artium institutores, uel a quibus primum illa uel illa regio parsque terrarum, illa atque illa insula incoli coeperit, respondent diluuiis et conflagrationibus per certa interualla temporum non quidem omnia, sed plurima terrarum ita uastari, ut redigantur homines ad exiguam paucitatem, ex quorum progenie rursus multitudo pristina reparetur; ac sic identidem reperiri et institui quasi prima, cum restituantur potius, quae fuerant illis nimiis uastationibus interrupta et extincta; ceterum hominem nisi ex homine existere omnino non posse. dicunt autem quod putant, non quod sciunt.