Caput XII: Quam mortem primis hominibus deus, si mandatum eius transgrederentur, fuerit comminatus.
Cum ergo requiritur, quam mortem deus primis hominibus fuerit comminatus, si ab eo mandatum transgrederentur acceptum nec oboedientiam custodirent, utrum animae an corporis an totius hominis an illam quae appellatur secunda: respondendum est: omnes. prima enim constat ex duabus, secunda ex omnibus tota. sicut enim uniuersa terra ex multis terris et uniuersa ecclesia ex multis constat ecclesiis: sic uniuersa mors ex omnibus. quoniam prima constat ex duabus, una animae, altera corporis, ut sit prima totius hominis mors, cum anima sine deo et sine corpore ad tempus poenas luit; secunda uero, ubi anima sine deo cum corpore poenas aeternas luit. quando ergo dixit deus primo illi homini, quem in paradiso constituerat, de cibo uetito: quacumque die ederitis ex illo, morte moriemini: non tantum primae mortis partem priorem, ubi anima priuatur deo, nec tantum posteriorem, ubi corpus priuatur anima, nec solam ipsam totam primam, ubi anima et a deo et a corpore separata punitur; sed quidquid mortis est usque ad nouissimam, quae secunda dicitur, qua est nulla posterior, comminatio illa conplexa est.
