Caput XXXVI: De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.
Sed adhuc mihi quaedam dicenda sunt aduersus eos, qui Romanae reipublicae clades in religionem nostram referunt, qua dis suis sacrificare prohibentur. commemoranda sunt enim quae et quanta occurrere potuerint uel satis esse uidebuntur mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra religio, uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. deinde monstrandum est, quos eorum mores et quam ob causam deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuuerint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et fallendo nocuerint. postremo aduersus eos dicetur, qui manifestissimis documentis confutati atque conuicti conantur adserere non propter uitae praesentis utilitatem, sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. quae, nisi fallor, quaestio multo erit operosior et subtiliore disputatione dignior, ut et contra philosophos in ea disseratur, non quoslibet, sed qui apud illos excellentissima gloria clari sunt et nobis cum multa sentiunt, et de animae inmortalitate et quod deus uerus mundum condiderit et de prouidentia eius, qua uniuersum quod condidit regit. sed quoniam et ipsi in illis, quae contra nos sentiunt, refellendi sunt, deesse huic officio non debemus, ut refutatis inpiis contradictionibus pro uiribus, quas deus impertiet, adseramus ciuitatem dei ueramque pietatem et dei cultum, in quo uno ueraciter sempiterna beatitudo promittitur. hic itaque modus sit huius uoluminis, ut deinceps disposita ab alio sumamus exordio.
