Caput VII: Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras litteras inueniri.
Nam cuius propositum est amare deum et non secundum hominem, sed secundum deum amare proximum, sicut etiam se ipsum: procul dubio propter hunc amorem dicitur uoluntatis bonae, quae usitatius in scripturis sanctis caritas appellatur; sed amor quoque secundum easdem sacras litteras dicitur. nam et amatorem boni apostolus dicit esse debere, quem regendo populo praecipit eligendum, et ipse dominus Petrum apostolum interrogans cum dixisset: diligis me plus his? ille respondit: domine, tu scis quia amo te; et iterum dominus quaesiuit, non utrum amaret, sed utrum diligeret eum Petrus; at ille respondit iterum: domine, tu scis quia amo te; tertia uero interrogatione et ipse Iesus non ait: diligis me? sed: amas me? ubi secutus ait euangelista: contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: amas me? cum dominus non tertio, sed semel dixerit: amas me? bis autem dixerit: diligis me? unde intellegimus, quod etiam cum dicebat dominus: diligis me? nihil aliud dicebat quam: amas me? Petrus autem non mutauit huius unius rei uerbum, sed etiam tertio: domine, inquit, tu omnia scis, tu scis quia amo te. hoc propterea commemorandum putaui, quia nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem siue caritatem, aliud amorem. dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in malo. sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. sed uiderint philosophi utrum uel qua ratione ista discernant; amorem tamen eos in bonis rebus et erga ipsum deum magni pendere, libri eorum satis loquuntur. sed scripturas religionis nostrae, quarum auctoritatem ceteris omnibus litteris anteponimus, non aliud dicere amorem, aliud dilectionem uel caritatem, insinuandum fuit. nam et amorem in bono dici iam ostendimus. sed ne quis existimet amorem quidem et in malo et in bono, dilectionem autem nonnisi in bono esse dicendam, illud adtendat quod in psalmo scriptum est: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam, et illud apostoli Iohannis: si quis dilexerit mundum, non est dilectio patris in illo. ecce uno loco dilectio et in bono et in malo. amorem autem in malo - quia in bono iam ostendimus - ne quisquam flagitet, legat quod scriptum est: erunt enim homines se ipsos amantes, amatores pecuniae. recta itaque uoluntas est bonus amor, et uoluntas peruersa malus amor. amor ergo inhians habere quod amatur, cupiditas est, id autem habens eoque fruens laetitia; fugiens quod ei aduersatur, timor est, idque si acciderit sentiens tristitia est. proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus. quod dicimus, de scripturis probemus. concupiscit apostolus dissolui et esse cum Christo; et: concupiuit anima mea desiderare iudicia tua, uel si adcommodatius dicitur: desiderauit anima mea concupiscere iudicia tua; et: concupiscentia sapientiae perducit ad regnum. hoc tamen loquendi obtinuit consuetudo, ut, si cupiditas uel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit, nonnisi in malo possit intellegi. laetitia in bono est: laetamini in domino et exultate iusti; et: dedisti laetitiam in cor meum; et: adinplebis me laetitia cum uultu tuo. timor in bono est apud apostolum, ubi ait: cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; et: noli altum sapere, sed time; et: timeo autem, ne, sicut serpens Euam seduxit astutia sua, sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo. de tristitia uero, quam Cicero magis aegritudinem appellat, dolorem autem Vergilius, ubi ait: dolent gaudent que - sed ideo malui tristitiam dicere, quia aegritudo uel dolor usitatius in corporibus dicitur - scrupulosior quaestio est, utrum inueniri possit in bono.