Caput XXII: De copula coniugali a deo primitus instituta atque benedicta.
Nos autem nullo modo dubitamus secundum benedictionem dei crescere et multiplicari et inplere terram donum esse nuptiarum, quas deus ante peccatum hominis ab initio constituit, creando masculum et feminam, qui sexus euidens utique in carne est. huic quippe operi dei etiam benedictio ipsa subiuncta est. nam cum scriptura dixisset: masculum et feminam fecit eos, continuo subdidit: et benedixit eos deus dicens: crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius, et cetera. quae omnia quamquam non inconuenienter possint etiam ad intellectum spiritalem referri, masculum tamen et feminam non sicut simile aliquid etiam in homine uno intellegi potest, quia uidelicet in eo aliud est quod regit, aliud quod regitur; sed sicut euidentissime apparet in diuersi sexus corporibus, masculum et feminam ita creatos, ut prolem generando crescerent et multiplicarentur et inplerent terram, magnae absurditatis est reluctari. neque enim de spiritu qui imperat et carne quae obtemperat, aut de animo rationali qui regit et inrationali cupiditate quae regitur, aut de uirtute contemplatiua quae excellit et de actiua quae subditur, aut de intellectu mentis et sensu corporis, sed aperte de uinculo coniugali, quo inuicem sibi uterque sexus obstringitur, dominus interrogatus utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem, quoniam propter duritiam cordis Israelitarum Moyses dari permisit libellum repudii, respondit atque ait: non legistis, quia, qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. certum est igitur masculum et feminam ita primitus institutos, ut nunc homines duos diuersi sexus uidemus et nouimus, unum autem dici uel propter coniunctionem uel propter originem feminae, quae de masculi latere creata est. nam et apostolus per hoc primum, quod deo instituente praecessit, exemplum singulos quosque admonet, ut uiri uxores suas diligant.