• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XIII: Quae ratio fecisse uideatur, ut in transmigratione Tharae, qua Chaldaeos deserens in Mesopotamiam transiit, nulla filii eius Nachor facta sit mentio.

Deinde narratur quemadmodum Thara cum suis regionem reliquerit Chaldaeorum et uenerit in Mesopotamiam et habitauerit in Charra. tacetur autem de uno eius filio, qui uocabatur Nachor, tamquam eum non duxerit se cum. nam ita narratur: et sumpsit Thara Abram filium suum et Loth filium Arran, filium filii sui, et Saram nurum suam uxorem Abram filii sui, et eduxit illos de regione Chaldaeorum ire in terram Chanaan; et uenit in Charran et habitauit ibi. nusquam hic nominatus est Nachor et uxor eius Melcha. sed inuenimus postea, cum seruum suum mitteret Abraham ad accipiendam uxorem filio suo Isaac, ita scriptum: et accepit puer decem camelos de camelis domini sui et de omnibus bonis domini sui se cum, et exsurgens profectus est in Mesopotamiam in ciuitatem Nachor. isto et aliis sacrae huius historiae testimoniis ostenditur etiam Nachor frater Abrahae exisse de regione Chaldaeorum sedesque constituisse in Mesopotamia, ubi cum patre suo habitauerat Abraham. cur ergo eum scriptura non commemorauit, quando ex gente Chaldaea cum suis profectus est Thara et habitauit in Mesopotamia, ubi non solum Abraham filius eius, uerum etiam Sarra nurus et Loth nepos eius commemorantur, quod eos duxerit se cum? cur putamus nisi forte quod a paterna et fraterna pietate desciuerat et superstitioni adhaeserat Chaldaeorum et postea inde siue paenitendo siue persecutionem passus, quod suspectus haberetur, et ipse emigrauit? in libro enim qui inscribitur Iudith, cum quaereret Holofernes, hostis Israelitarum, quaenam illa gens esset, utrum aduersus eam bellandum fuisset, sic ei respondit Achior dux Ammanitarum: audiat dominus noster uerbum de ore pueri sui, et referam tibi ueritatem de populo, qui habitat iuxta te montanam hanc, et non exibit mendacium de ore serui tui. haec enim progenies populi est Chaldaeorum, et antea habitauerunt Mesopotamiam, quia noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum gloriosi, sed declinauerunt de uia parentum suorum et adorauerunt deum caeli, quem cognouerunt, et proiecerunt eos a facie deorum suorum et fugerunt Mesopotamiam et habitauerunt ibi dies multos. dixitque illis deus eorum, ut exirent de habitatione sua et irent in terram Chanaan, et illic habitauerunt, et cetera, quae narrat Achior Ammanites. unde manifestum est domum Tharae persecutionem passam fuisse a Chaldaeis pro uera pietate, qua unus et uerus ab eis colebatur deus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy