Caput XX: De secessione Loth et Abrahae, quae illis salua caritate conplacuit.
Reuerso igitur Abraham ex Aegypto in locum unde uenerat, nunc Loth fratris filius ab illo in terram Sodomorum salua caritate discessit. diuites quippe facti erant pastoresque multos pecorum habere coeperant, quibus inter se rixantibus eo modo familiarum suarum pugnacem discordiam uitauerunt. poterat quippe hinc, ut sunt humana, etiam inter ipsos aliqua rixa consurgere. proinde hoc malum praecauentis Abrahae uerba ista sunt ad Loth: non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. nonne ecce tota terra ante te est? discede a me: si tu in sinistram, ego in dextram; uel si tu in dextram, ego in sinistram. hinc fortassis effecta est inter homines pacifica consuetudo, ut, quando terrenorum aliquid partiendum est, maior diuidat, minor eligat.