• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XXI: De tertia promissione dei, qua terram Chanaan Abrahae et semini eius in perpetuum pollicetur.

Cum ergo digressi essent separatimque habitarent Abraham et Loth necessitate sustentandae familiae, non foeditate discordiae et Abraham in terra Chanaan, Loth autem esset in Sodomis, oraculo tertio dixit dominus ad Abraham: respiciens oculis tuis uide a loco, in quo nunc tu es, ad aquilonem et Africum et orientem et mare, quia omnem terram, quam tu uides, tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, et faciam semen tuum tamquam harenam terrae. si potest aliquis dinumerare harenam terrae, et semen tuum dinumerabitur. surgens perambula terram in longitudinem eius et in latitudinem, quia tibi dabo eam. in hac promissione utrum sit etiam illa, qua pater factus est omnium gentium, non euidenter apparet. potest enim uideri ad hoc pertinere: et faciam semen tuum tamquam harenam terrae, quod ea locutione dictum est, quam Graeci uocant hyperbolen; quae utique tropica est, non propria. quo tamen modo, ut ceteris tropis, uti solere scripturam, nullus qui eam didicit ambigit. iste autem tropus, id est modus locutionis, fit, quando id quod dicitur longe est amplius, quam quod eo dicto significatur. quis enim non uideat, quam sit incomparabiliter amplior harenae numerus, quam potest esse hominum omnium ab ipso Adam usque ad terminum saeculi? quanto ergo magis quam semen Abrahae, non solum quod pertinet ad Israeliticam gentem, uerum etiam quod est et futurum est secundum imitationem fidei toto orbe terrarum in omnibus gentibus. quod semen in conparatione multitudinis inpiorum profecto in paucis est; quamuis et ipsi pauci faciant innumerabilem multitudinem suam, quae significata est secundum hyperbolen per harenam terrae. sane ista multitudo, quae promittitur Abrahae, non deo est innumerabilis, sed hominibus; deo autem nec harena terrae. proinde quia non tantum gens Israelitica, sed uniuersum semen Abrahae, ubi est et promissio non secundum carnem, sed secundum spiritum plurium filiorum, congruentius harenae multitudini conparatur: potest hic intellegi utriusque rei facta promissio. sed ideo diximus, quod non euidenter appareat, quia et illius gentis unius multitudo, quae secundum carnem nata est ex Abraham per eius nepotem Iacob, in tantum creuit, ut paene omnes partes orbis inpleuerit. et ideo potuit et ipsa secundum hyperbolen harenae multitudini conparari, quia et haec sola innumera est homini. terram certe illam solam significatam, quae appellata est Chanaan, ambigit nemo. sed quod dictum est: tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, potest mouere nonnullos, si usque in saeculum intellegant in aeternum. si autem in saeculum hoc loco sic accipiant, quemadmodum fideliter tenemus initium futuri saeculi a fine praesentis ordiri, nihil eos mouebit; quia, etsi expulsi sunt Israelitae de Hierosolymis, manent tamen in aliis ciuitatibus terrae Chanaan, et usque in finem manebunt; et uniuersa terra illa cum a Christianis inhabitatur, etiam ipsum semen est Abrahae.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung