• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVII

Caput XXII: De Hieroboam, qui inpietate idolatriae subditum sibi populum profanavit, in quo tamen non destitit deus et prophetas inspirare et multos ab idolatriae crimine custodire.

Verum rex Israel Hieroboam mente peruersa non credens Deo, quem ueracem promisso sibi regno datoque probauerat, timuit ne ueniendo ad templum Dei, quod erat in Hierusalem, quo secundum diuinam legem sacrificandi causa uniuersae illi genti ueniendum fuit, seduceretur ab eo populus et stirpi Dauid tamquam regio semini redderetur, et instituit idolatriam in regno suo et populum Dei secum simulacrorum cultu obstrictum nefanda impietate decepit. Nec tamen omni modo cessauit Deus non solum illum regem, uerum etiam successores eius et impietatis imitatores populumque ipsum arguere per prophetas. Nam ibi extiterunt et magni illi insignesque prophetae, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Helias et Helisaeus discipulus eius; ibi etiam dicenti Heliae: Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam, responsum est esse illic septem milia uirorum, qui non curuauerunt genua contra Bahal.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy