• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput IV: De temporibus Iacob et filii eius Ioseph.

Regnantibus Assyriorum decimo rege Baleo et Sicyoniorum nono Messapo, qui etiam Cephisos a quibusdam traditur - si tamen duorum nominum homo unus fuit ac non potius alterum pro altero putauerunt fuisse hominem, qui in suis posuerunt scriptis alterum nomen - , cum rex Argiuorum tertius Apis esset, mortuus est Isaac annorum centum octoginta et reliquit geminos suos annorum centum et uiginti; quorum minor Iacob pertinens ad ciuitatem dei, de qua scribimus, maiore utique reprobato, habebat duodecim filios, quorum illum, qui uocabatur Ioseph, mercatoribus in Aegyptum transeuntibus fratres adhuc Isaac auo eorum uiuente uendiderant. stetit autem ante Pharaonem Ioseph, quando ex humilitate, quam pertulit, sublimatus est, cum triginta esset annorum; quoniam somnia regis diuine interpretatus praenuntiauit septem ubertatis annos futuros, quorum abundantiam praepollentem consequentes alii septem steriles fuerant consumpturi, et ob hoc eum rex praefecerat Aegypto de carcere liberatum, quo eum coniecerat integritas castitatis, quam fortiter seruans male amanti dominae et male credulo domino mentiturae ueste etiam derelicta de manibus adtrahentis aufugiens non consensit ad stuprum. secundo autem anno septem annorum sterilium Iacob in Aegyptum cum suis omnibus uenit ad filium, agens annos centum et triginta, sicut interroganti regi ipse respondit, cum Ioseph ageret triginta et nouem, ad triginta scilicet, quos agebat, quando a rege honoratus est, additis septem ubertatis et duobus famis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung