Caput VII: Quorum regum tempore Ioseph in Aegypto defunctus sit.
Regnantibus Assyriorum duodecimo Mamytho et undecimo Sicyoniorum Plemmeo et Argis adhuc manente Argo mortuus est Ioseph in Aegypto annorum centum decem. post cuius mortem populus dei mirabiliter crescens mansit in Aegypto centum quadraginta quinque annos, tranquille prius, donec morerentur quibus Ioseph notus fuit; deinde quia inuidebatur incrementis eius erantque suspecta, quousque inde liberaretur, persecutionibus, inter quas tamen diuinitus fecundata multiplicatione crescebat, et laboribus premebatur intolerabilis seruitutis. in Assyria uero et Graecia per idem tempus regna eadem permanebant.