• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XXXII: De prophetia quae in oratione Ambacu et cantico continetur.

In oratione autem sua cum cantico cui nisi domino Christo dicit: domine, audiui auditionem tuam, et timui; domine, consideraui opera tua, et expaui? quid enim hoc est nisi praecognitae nouae ac repentinae salutis hominum ineffabilis admiratio? in medio duorum animalium cognosceris quid est nisi aut in medio duorum testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi et Heliae cum illo in monte sermocinantium? dum adpropinquant anni, nosceris; in aduentu temporis ostenderis, nec exponendum est. in eo cum turbata fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris quid est nisi quod Iudaeos in se transfigurauit, quorum gentis fuit, qui cum magna ira turbati crucifigerent Christum, ille misericordiae memor dixit: pater ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt? deus de Theman ueniet et sanctus de monte umbroso et condenso. quod hic dictum est: de Theman ueniet, alii interpretati sunt ab Austro uel Africo; per quod significatur meridies, id est feruor caritatis et splendor ueritatis. montem uero umbrosum atque condensum, quamuis multis modis possit intellegi, libentius acceperim scripturarum altitudinem diuinarum, quibus prophetatus est Christus. multa ibi quippe umbrosa atque condensa sunt, quae mentem quaerentis exerceant. inde autem uenit, cum ibi eum, quid intellegit, inuenit. operuit caelos uirtus eius, et laudis eius plena est terra quid est nisi quod etiam in psalmo dicitur: exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua? splendor eius ut lumen erit quid est nisi fama eius credentes inluminabit? cornua in manibus eius sunt quid est nisi tropaeum crucis? et posuit caritatem firmam fortitudinis suae nec exponendum est. ante faciem eius ibit uerbum, et prodiet in campum post pedes eius quid est nisi quod et antequam huc ueniret praenuntiatus est, et posteaquam hinc reuersus est, adnuntiatus est? stetit, et terra commota est quid est nisi stetit ad subueniendum, et terra commota est ad credendum? respexit, et tabuerunt gentes, hoc est misertus est et fecit populos paenitentes. contriti sunt montes uiolentia, hoc est uim facientibus miraculis elatorum est contrita superbia. defluxerunt colles aeternales, hoc est humiliati sunt ad tempus, ut erigerentur in aeternum. ingressus aeternos eius pro laboribus uidi, hoc est non sine mercede aeternitatis laborem caritatis adspexi. tabernacula Aethiopum expauescent et tabernacula terrae Madiam, hoc est gentes repente perterritae nuntio mirabilium tuorum etiam quae non sunt in iure Romano erunt in populo Christiano. numquid in fluminibus iratus es, domine, aut in fluminibus furor tuus aut in mari impetus tuus? hoc ideo dictum est, quia non uenit nunc ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. quia adscendes super equos tuos, et equitatio tua salus, hoc est euangelistae tui portabunt te, qui reguntur a te, et euangelium tuum salus erit eis, qui credunt in te. intendens intendes arcum tuum super sceptra, dicit dominus, hoc est comminaberis iudicium tuum etiam regibus terrae. fluminibus scindetur terra, hoc est influentibus sermonibus praedicantium te aperientur ad confitendum hominum corda, quibus est dictum: scindite corda uestra et non uestimenta. quid est: uidebunt te et dolebunt populi, nisi ut lugendo sint beati? quid est: dispergens aquas incessu, an ambulando in eis, qui te usquequaque adnuntiant, hac atque hac dispergis fluenta doctrinae? quid est: dedit abyssus uocem suam, an profunditas cordis humani quid ei uideretur expressit? altitudo phantasiae suae tamquam uersus superioris est expositio; altitudo enim est abyssus. quod autem ait: phantasiae suae, subaudiendum est uocem dedit; hoc est, quod diximus, quid ei uideretur expressit. phantasia quippe uisio est, quam non tenuit, non operuit, sed confitendo eructauit. eleuatus est sol, et luna stetit in ordine suo, hoc est adscendit Christus in caelum, et ordinata est ecclesia sub rege suo. in lucem iacula tua ibunt, hoc est non in occultum, sed in manifestum tua uerba mittentur. in splendorem coruscationis armorum tuorum, subaudiendum est iacula tua ibunt. dixerat enim suis: quae dico uobis in tenebris, dicite in lumine. in comminatione minorabis terram, id est comminando humiliabis homines. et in furore deicies gentes, quia eos, qui se exaltant, uindicando conlides. existi in salutem populi tui, ut saluos facias christos tuos; misisti in capita iniquorum mortem, nihil horum est exponendum. excitasti uincula usque ad collum, et bona hic possunt intellegi uincula sapientiae, ut initiantur pedes in conpedes eius et collum in torquem eius. praecidisti in stupore mentis, subaudimus uincula; excitauit enim bona, praecidit mala, de quibus ei dicitur: disrupisti uincula mea, et hoc in stupore mentis, id est mirabiliter. capita potentium mouebuntur in ea, in ea scilicet admiratione. adaperient morsus suos, sicut edens pauper absconse. potentes enim quidam Iudaeorum ueniebant ad dominum facta eius et uerba mirati, et esurientes panem doctrinae manducabant absconse propter metum Iudaeorum, sicut eos prodidit euangelium. et inmisisti in mare equos tuos turbantes aquas multas, quae nihil sunt aliud quam populi multi; non enim alii timore conuerterentur, alii furore persequerentur, nisi omnes turbarentur. obseruaui, et expauit uenter meus a uoce orationis labiorum meorum; et introiit tremor in ossa mea, et subtus me turbata est habitudo mea. intendit in ea, quae dicebat, et ipsa sua est oratione perterritus, quam prophetice fundebat et in qua futura cernebat; turbatis enim populis multis uidit inminentes ecclesiae tribulationes; continuoque se membrum eius agnouit atque ait: requiescam in die tribulationis, tamquam ad eos pertinens, qui sunt spe gaudentes, in tribulatione patientes. ut adscendam, inquit, ad populum peregrinationis meae, recedens utique a populo maligno carnalis cognationis suae, non peregrinante in hac terra nec supernam patriam requirente. quoniam ficus, inquit, non adferet fructus, et non erunt natiuitates in uineis; mentietur opus oliuae, et campi non facient escam. defecerunt ab esca oues, et non supersunt in praesepibus boues. uidit eam gentem, quae Christum fuerat occisura, ubertatem copiarum spiritalium perdituram, quas per terrenam fecunditatem more prophetico figurauit. et quia iram dei talem propterea passa est illa gens, quia ignorans dei iustitiam suam uoluit constituere, iste continuo: ego autem, inquit, in domino exultabo, gaudebo in deo salutari meo. dominus deus meus uirtus mea, statuit pedes meos in consummationem; super excelsa inponet me, ut uincam in cantico eius, illo scilicet cantico, de quo similia quaedam dicuntur in psalmo: statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos, et inmisit in os meum canticum nouum, hymnum deo nostro. ipse ergo uincit in cantico domini, qui placet in eius laude non sua, ut qui gloriatur, in domino glorietur. melius autem mihi uidentur quidam codices habere: gaudebo in deo Iesu meo, quam hi, qui uolentes id Latine ponere, nomen ipsum non posuerunt, quod est nobis amicius et dulcius nominare.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy