• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XXXIV: De prophetia Danielis et Hiezechielis, quae in Christum ecclesiamque concordat.

In ipsa porro Babyloniae captiuitate prius prophetauerunt Daniel et Hiezechiel, alii scilicet duo ex prophetis maioribus. quorum Daniel etiam tempus, quo uenturus fuerat Christus atque passurus, numero definiuit annorum; quod longum est conputando monstrare, et ab aliis factitatum est ante nos. de potestate uero eius et ecclesia sic locutus est: uidebam, inquit, in uisu noctis, et ecce cum nubibus caeli ut filius hominis ueniens erat, et usque ad uetustum dierum peruenit, et in conspectu eius praelatus est; et ipsi datus est principatus et honor et regnum, et omnes populi, tribus, linguae ipsi seruient. potestas eius potestas perpetua, quae non transibit, et regnum eius non corrumpetur. Hiezechiel quoque more prophetico per Dauid Christum significans, quia carnem de Dauid semine adsumpsit, propter quam formam serui, qua factus est homo, etiam seruus dei dicitur idem dei filius, sic eum prophetando praenuntiat ex persona dei patris: et suscitabo, inquit, super pecora mea pastorem unum qui pascat ea, seruum meum Dauid; et ipse pascet ea et ipse erit his in pastorem. ego autem dominus ero eis in deum, et seruus meus Dauid princeps in medio eorum; ego dominus locutus sum. et alio loco: et rex, inquit, unus erit omnibus imperans; et non erunt ultra duae gentes, nec diuidentur amplius in duo regna; neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus et in cunctis iniquitatibus suis. et saluos eos faciam de uniuersis sedibus suis, in quibus peccauerunt, et mundabo eos; et erunt mihi populus, et ego ero eis deus; et seruus meus Dauid rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy