Caput LI: Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.
Videns autem diabolus templa daemonum deseri et in nomen liberantis mediatoris currere genus humanum, haereticos mouit, qui sub uocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae, quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in ciuitate dei, sicut ciuitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diuersa et aduersa sentientes. qui ergo in ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque sapiunt, si correpti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. etiam sic quippe ueris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt, dum deus utitur et malis bene et diligentibus eum omnia cooperantur in bonum. inimici enim omnes ecclesiae, quolibet errore caecentur uel malitia deprauentur, si accipiunt potestatem corporaliter adfligendi, exercent eius patientiam; si tantummodo male sentiendo aduersantur, exercent eius sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur, exercent eius beneuolentiam aut etiam beneficentiam, siue suadibili doctrina cum eis agatur siue terribili disciplina. ac per hoc diabolus princeps inpiae ciuitatis aduersus peregrinantem in hoc mundo ciuitatem dei uasa propria commouendo nihil ei nocere permittitur, cui procul dubio et rebus prosperis consolatio, ut non frangatur aduersis, et rebus aduersis exercitatio, ut non corrumpatur prosperis, per diuinam prouidentiam procuratur, atque ita temperatur utrumque ab alterutro, ut in psalmo illam uocem non aliunde agnoscamus exortam: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundauerunt animam meam. hinc est et illud apostoli: spe gaudentes, in tribulatione patientes. nam et id, quod ait idem doctor: quicumque uolunt in Christo pie uiuere, persecutionem patiuntur, nullis putandum est deesse posse temporibus. quia et cum ab eis, qui foris sunt, non saeuientibus uidetur esse tranquillitas et reuera est plurimumque consolationis adfert, maxime infirmis: non tamen desunt, immo multi sunt intus, qui corda pie uiuentium suis perditis moribus cruciant; quoniam per eos blasphematur Christianum et catholicum nomen; quod quanto est carius eis, qui uolunt pie uiuere in Christo, tanto magis dolent, quod per malos intus positos fit, ut minus, quam piorum mentes desiderant, diligatur. ipsi quoque haeretici, cum cogitantur habere nomen et sacramenta Christiana et scripturas et professionem, magnum dolorem faciunt in cordibus piorum; quia et multi uolentes esse Christiani propter eorum dissensiones haesitare coguntur et multi maledici etiam in his inueniunt materiam blasphemandi Christianum nomen, quia et ipsi quoque modo Christiani appellantur. his atque huiusmodi prauis moribus et erroribus hominum persecutionem patiuntur, qui uolunt in Christo pie uiuere, etiam nullo infestante neque uexante corpus illorum. patiuntur quippe hanc persecutionem non in corporibus, sed in cordibus. unde illa uox est: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo. non enim ait: in corpore meo. sed rursus quoniam cogitantur inmutabilia diuina promissa, et quod ait apostolus: nouit dominus qui sunt eius - quos enim praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, ex eis perire nullus potest - , ideo sequitur in illo psalmo: consolationes tuae iucundauerunt animam meam. dolor autem ipse, qui fit in cordibus piorum, quos persequuntur mores Christianorum malorum siue falsorum, prodest dolentibus, quoniam de caritate descendit, qua eos perire nolunt nec inpedire aliorum salutem. denique magnae consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum, quae piorum animas tanta iucunditate perfundunt, quantis doloribus de sua perditione cruciauerunt. sic in hoc saeculo, in his diebus malis non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et apostolorum eius, sed ab ipso Abel, quem primum iustum inpius frater occidit, et deinceps usque in huius saeculi finem inter persecutiones mundi et consolationes dei peregrinando procurrit ecclesia.