• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput LIII: De tempore nouissimae persecutionis nulli hominum reuelato.

Illa sane nouissimam persecutionem, quae ab Antichristo futura est, praesentia sua exstinguet ipse Iesus. sic enim scriptum est, quod eum interficiet spiritu oris sui et euacuabit inluminatione praesentiae suae. hic quaeri solet: quando istud erit? inportune omnino. si enim hoc nobis nosse prodesset, a quo melius quam ab ipso deo magistro interrogantibus discipulis diceretur? non enim siluerunt inde apud eum, sed a praesente quaesierunt dicentes: domine, si hoc tempore repraesentabis regnum Israel? at ille: non est, inquit, uestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate. non utique illi de hora uel die uel anno, sed de tempore interrogauerant, quando istud accepere responsum. frustra igitur annos, qui remanent huic saeculo, conputare ac definire conamur, cum hoc scire non esse nostrum ex ore ueritatis audiamus; quos tamen alii quadringentos, alii quingentos, alii etiam mille ab adscensione domini usque ad eius ultimum aduentum conpleri posse dixerunt. quemadmodum autem quisque eorum adstruat opinionem suam, longum est demonstrare et non necessarium. coniecturis quippe utuntur humanis, non ab eis aliquid certum de scripturae canonicae auctoritate profertur. omnium uero de hac re calculantium digitos resoluit et quiescere iubet ille, qui dicit: non est uestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate. sed haec quia euangelica sententia est, mirum non est non ea repressos fuisse deorum multorum falsorumque cultores, quominus fingerent daemonum responsis, quos tamquam deos colunt, definitum esse quanto tempore mansura esset religio Christiana. cum enim uiderent nec tot tantisque persecutionibus eam potuisse consumi, sed his potius mira incrementa sumpsisse, excogitauerunt nescio quos uersus Graecos, tamquam consulenti cuidam diuino oraculo effusos, ubi Christum quidem ab huius tamquam sacrilegii crimine faciunt innocentem, Petrum autem maleficia fecisse subiungunt, ut coleretur Christi nomen per trecentos sexaginta quinque annos, deinde conpleto memorato numero annorum, sine mora sumeret finem. o hominum corda doctorum. o ingenia litterata digna credere ista de Christo, quae credere non uultis in Christum, quod eius discipulus Petrus ab eo magicas artes non didicerit, sed, ipso innocente, tamen eius maleficus fuerit nomen que illius quam suum coli maluerit magicis artibus suis, magnis laboribus et periculis suis, postremo etiam effusione sanguinis sui. si Petrus maleficus fecit, ut Christum sic diligeret mundus, quid fecit innocens Christus, ut eum sic diligeret Petrus? respondeant igitur ipsi sibi et si possunt intellegant illa superna gratia factum esse, ut propter aeternam uitam Christum diligeret mundus, qua gratia factum est, ut et propter aeternam uitam ab illo accipiendam et usque ad temporariam mortem pro illo patiendam Christum diligeret Petrus. deinde isti di qui sunt, qui possunt ista praedicere nec possunt auertere, ita succumbentes uni malefico et uni sceleri magico, quo puer, ut dicunt, anniculus occisus et dilaniatus et ritu nefario sepultus est, ut sectam sibi aduersariam tam prolixo tempore conualescere, tot tantarum que persecutionum horrendas crudelitates non resistendo, sed patiendo superare et ad suorum simulacrorum templorum, sacrorum oraculorum euersionem peruenire permitterent? quis postremo est deus, non noster utique, sed ipsorum, qui uel inlectus tanto scelere uel inpulsus est ista praestare? non enim alicui daemoni, sed deo dicunt illi uersus haec Petrum arte magica definisse. talem deum habent, qui Christum non habent.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung