• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XIX

Caput V: De sociali uita, quae, cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subuertitur.

Quod autem socialem uitam uolunt esse sapientis, nos multo amplius adprobamus. nam unde ista dei ciuitas, de qua huius operis ecce iam undeuicensimum librum uersamus in manibus, uel inchoaretur exortu uel progrederetur excursu uel adprehenderet debitos fines, si non esset socialis uita sanctorum? sed in huius mortalitatis aerumna quot et quantis abundet malis humana societas, quis enumerare ualeat? quis aestimare sufficiat? audiant apud comicos suos hominem cum sensu atque consensu omnium hominum dicere: duxi uxorem; quam ibi miseriam uidi. nati filii, alia cura. quid itidem illa, quae in amore uitia commemorat idem Terentius, iniuriae suspiciones, inimicitiae bellum, pax rursum, nonne res humanas ubique inpleuerunt? nonne et in amicorum honestis amoribus plerumque contingunt? nonne his usquequaque plenae sunt res humanae, ubi iniurias suspiciones, inimicitias bellum mala certa sentimus; pacem uero incertum bonum, quoniam corda eorum, cum quibus eam tenere uolumus, ignoramus, et si hodie nosse possemus, qualia cras futura essent utique nesciremus. qui porro inter se amiciores solent esse uel debent, quam qui una etiam continentur domo? et tamen quis inde securus est, cum tanta saepe mala ex eorum occultis insidiis exstiterint, tanto amariora, quanto pax dulcior fuit, quae uera putata est, cum astutissime fingeretur? propter quod omnium pectora sic adtingit, ut cogat in gemitum, quod ait Tullius: nullae sunt occultiores insidiae quam hae, quae latent in simulatione officii aut in aliquo necessitudinis nomine. nam eum, qui palam est aduersarius, facile cauendo uitare possis; hoc uero occultum intestinum ac domesticum malum non solum exsistit, uerum etiam obprimit, antequam prospicere atque explorare potueris. propter quod etiam diuina uox illa: et inimici hominis domestici eius cum magno dolore cordis auditur, quia, etsi quisque tam fortis sit, ut aequo animo perferat uel tam uigilans, ut prouido consilio caueat, quae aduersus eum molitur amicitia simulata, eorum tamen hominum perfidorum malo, cum eos esse pessimos experitur, si ipse bonus est, grauiter excrucietur necesse est, siue semper mali fuerint et se bonos finxerint, siue in istam malitiam ex bonitate mutati sint. si ergo domus, commune perfugium in his malis humani generis, tuta non est, quid ciuitas, quae quanto maior est, tanto forum eius litibus et ciuilibus et criminalibus plenius, etiamsi quiescant non solum turbulentae, uerum saepius et cruentae seditiones ac bella ciuilia, a quorum euentis sunt aliquando liberae ciuitates, a periculis numquam?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung