Caput III: Quam inprudenter Romani deos Penates, qui Troiam custodire non potuerant, sibi crediderint profuturos.
Ecce qualibus dis urbem Romani seruandam se commisisse gaudebant. o nimium miserabilem errorem. et nobis suscensent, cum de dis eorum talia dicimus; nec suscensent auctoribus suis, quos ut ediscerent mercedem dederunt doctoresque ipsos insuper et salario publico et honoribus dignissimos habuerunt. nempe apud Vergilium, quem propterea paruuli legunt, ut uidelicet poeta magnus omniumque praeclarissimus atque optimus teneris ebibitus animis non facile obliuione possit aboleri, secundum illud Horatii: quo semel est inbuta recens seruabit odorem testa diu - apud hunc ergo Vergilium nempe Iuno inducitur infesta Troianis Aeolo uentorum regi aduersus eos inritando dicere: gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor Ilium in Italiam portans uictosque Penates. ita ne istis Penatibus uictis Romam, ne uinceretur, prudentes commendare debuerunt? sed haec Iuno dicebat uelut irata mulier, quid loqueretur ignorans. quid Aeneas ipse, pius totiens appellatus, nonne ita narrat: Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, sacra manu uictosque deos paruumque nepotem ipse trahit cursuque amens ad limina tendit? nonne deos ipsos, quos uictos non dubitat dicere, sibi potius quam se illis perhibet commendatos, cum ei dicitur: sacra suosque tibi commendat Troia Penates? si igitur Vergilius tales deos et uictos dicit et, ut uel uicti quoquo modo euaderent, homini commendatos: quae dementia est existimare his tutoribus Romam sapienter fuisse commissam et nisi eos amisisset non potuisse uastari? immo uero uictos deos tamquam praesides ac defensores colere, quid est aliud quam tenere non numina bona, sed nomina mala? quanto enim sapientius creditur, non Romam ad istam cladem non fuisse uenturam, nisi prius illi periissent, sed illos potius olim fuisse perituros, nisi eos quantum potuisset Roma seruasset. nam quis non, cum aduerterit, uideat quanta sit uanitate praesumptum non posse uinci sub defensoribus uictis et ideo periisse, quia custodes perdidit deos, cum uel sola esse potuerit causa pereundi custodes habere uoluisse perituros? non itaque, cum de dis uictis illa conscriberentur atque canerentur, poetas libebat mentiri, sed cordatos homines cogebat ueritas confiteri. uerum ista opportunius alio loco diligenter copioseque tractanda sunt: nunc, quod institueram de ingratis hominibus dicere, parumper expediam ut possum, qui ea mala, quae pro suorum morum peruersitate merito patiuntur, blasphemantes Christo inputant; quod autem illis etiam talibus propter Christum parcitur, nec dignantur adtendere et eas linguas aduersus eius nomen dementia sacrilegae peruersitatis exercent, quibus linguis usurpauerunt mendaciter ipsum nomen, ut uiuerent, uel quas linguas in locis ei sacratis metuendo presserunt, ut illic tuti atque muniti, ubi propter eum inlaesi ab hostibus fuerunt, inde in eum maledictis hostilibus prosilirent.
