Caput XX: Quali uelint felicitate gaudere et quibus moribus uiuere, qui tempora Christianae religionis incusant.
Uerum tales cultores et dilectores deorum istorum, quorum etiam imitatores in sceleribus et flagitiis se esse laetantur, nullo modo curant pessimam ac flagitiosissimam non esse rempublicam. tantum stet, inquiunt, tantum floreat copiis referta, uictoriis gloriosa, uel, quod est felicius, pace secura sit. et quid ad nos? immo id ad nos magis pertinet, si diuitias quisque augeat semper, quae cottidianis effusionibus subpetant, per quas sibi etiam infirmiores subdat quisque potentior. obsequantur diuitibus pauperes causa saturitatis atque ut eorum patrociniis quieta inertia perfruantur, diuites pauperibus ad clientelas et ad ministerium sui fastus abutantur. populi plaudant non consultoribus utilitatum suarum, sed largitoribus uoluptatum. non dura iubeantur, non prohibeantur inpura. reges non curent quam bonis, sed quam subditis regnent. prouinciae regibus non tamquam rectoribus morum, sed tamquam rerum dominatoribus et deliciarum suarum prouisoribus seruiant, eosque non sinceriter honorent, sed nequiter ac seruiliter timeant. quid alienae uineae potius quam quid suae uitae quisque noceat, legibus aduertatur. nullus ducatur ad iudicem, nisi qui alienae rei domui saluti uel cuiquam inuito fuerit inportunus aut noxius; ceterum de suis uel cum suis uel cum quibusque uolentibus faciat quisque quod libet. abundent publica scorta uel propter omnes quibus frui placuerit, uel propter eos maxime, qui habere priuata non possunt. exstruantur amplissimae atque ornatissimae domus, opipara conuiuia frequententur, ubi cuique libuerit et potuerit, diu noctuque ludatur bibatur, uomatur diffluatur. saltationes undique concrepent, theatra inhonestae laetitiae uocibus atque omni genere siue crudelissimae siue turpissimae uoluptatis exaestuent. ille sit publicus inimicus, cui haec felicitas displicet; quisquis eam mutare uel auferre tentauerit, eum libera multitudo auertat ab auribus, euertat a sedibus, auferat a uiuentibus. illi habeantur di ueri, qui hanc adipiscendam populis procurauerint adeptamque seruauerint. colantur ut uoluerint, ludos exposcant quales uoluerint, quos cum suis uel de suis possent habere cultoribus: tantum efficiant, ut tali felicitati nihil ab hoste, nihil a peste, nihil ab ulla clade timeatur. - quis hanc rempublicam sanus, non dicam Romano imperio, sed domui Sardanapali conparauerit? qui quondam rex ita fuit uoluptatibus deditus, ut in sepulcro suo scribi fecerit ea sola se habere mortuum, quae libido eius, etiam cum uiueret, hauriendo consumpserat. quem regem si isti haberent sibi in talibus indulgentem nec in eis cuiquam ulla seueritate aduersantem, huic libentius quam Romani ueteres Romulo templum et flaminem consecrarent.
