• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput II: De uarietate rerum humanarum, cui non potest dici deesse iudicium dei, quamuis nequeat uestigari.

Nunc autem et mala aequo animo ferre discimus, quae patiuntur et boni, et bona non magni pendere, quae adipiscuntur et mali; ac per hoc etiam in his rebus, in quibus non apparet diuina iustitia, salutaris est diuina doctrina. nescimus enim quo iudicio dei bonus ille sit pauper, malus ille sit diues; iste gaudeat, quem pro suis perditis moribus cruciari debuisse maeroribus arbitramur, contristetur ille, quem uita laudabilis gaudere debuisse persuadet; exeat de iudicio non solum inultus, uerum etiam damnatus innocens, aut iniquitate iudicis pressus aut falsis obrutus testimoniis, e contrario scelestus aduersarius eius non solum inpunitus, uerum etiam uindicatus insultet; inpius optime ualeat, pius languore tabescat; latrocinentur sanissimi iuuenes et qui nec uerbo quemquam laedere potuerunt, diuersa morborum atrocitate adfligantur infantes; utilis rebus humanis inmatura morte rapiatur, et qui uidetur nec nasci debuisse, diutissime insuper uiuat; plenus criminibus sublimetur honoribus, et hominem sine querella tenebrae ignobilitatis abscondant, et cetera huiusmodi, quae quis colligit, quis enumerat? quae si haberent in ipsa uelut absurditate constantiam, ut in hac uita, in qua homo, sicut sacer psalmus eloquitur, uanitati similis factus est et dies eius uelut umbra praetereunt, nonnisi mali adipiscerentur transitoria bona ista atque terrena, nec nisi boni talia paterentur mala, posset hoc referri ad iudicium iustum dei siue etiam benignum, ut, qui non erant adsecuturi bona aeterna, quae faciunt beatos, temporalibus uel deciperentur pro malitia sua, uel pro dei misericordia consolarentur bonis, et qui non erant passuri aeterna tormenta, temporalibus uel pro suis quibuscumque et quantuliscumque peccatis adfligerentur, uel propter inplendas uirtutes exercerentur malis. nunc uero, quando non solum in malo sunt boni et in bono mali, quod uidetur iniustum, uerum etiam plerumque et malis mala eueniunt et bonis bona proueniunt, magis inscrutabilia fiunt iudicia dei et inuestigabiles uiae eius. quamuis ergo nesciamus quo iudicio deus ista uel faciat uel fieri sinat, apud quem summa uirtus est et summa sapientia, summa iustitia, nulla infirmitas, nulla temeritas, nulla iniquitas, salubriter tamen discimus non magni pendere seu bona seu mala, quae uidemus esse bonis malisque communia, et illa bona quaerere, quae bonorum, atque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum. cum uero ad illud dei iudicium uenerimus, cuius tempus iam proprie dies iudicii et aliquando dies domini nuncupatur, non solum quaecumque tunc iudicabuntur, uerum etiam quaecumque ab initio iudicata et quaecumque usque ad illud tempus adhuc iudicanda sunt, apparebunt esse iustissima. ubi hoc quoque manifestabitur, quam iusto iudicio dei fiat, ut nunc tam multa ac paene omnia iusta iudicia dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat, iustum esse quod latet.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy