Caput XXI: Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana republica.
Sed si contemnitur qui Romanam rempublicam pessimam ac flagitiosissimam dixit, nec curant isti quanta morum pessimorum ac flagitiosissimorum labe ac dedecore inpleatur, sed tantummodo ut consistat et maneat: audiant eam non, ut Sallustius narrat, pessimam ac flagitiosissimam factam, sed, sicut Cicero disputat, iam tunc prorsus perisse et nullam omnino remansisse rempublicam. inducit enim Scipionem, eum ipsum qui Carthaginem extinxerat, de republica disputantem, quando praesentiebatur ea corruptione, quam describit, Sallustius, iam iamque peritura. eo quippe tempore disputatur, quo iam unus Gracchorum occisus fuit, a quo scribit seditiones graues coepisse Sallustius. nam mortis eius fit in eisdem libris commemoratio. cum autem Scipio in secundi libri fine dixisset, ut in fidibus aut tibiis atque cantu ipso ac uocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimillimarum uocum moderatione concors tamen efficitur et congruens: sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus, ut sonis, moderata ratione ciuitatem consensu dissimillimorum concinere, et quae harmonia a musicis dicitur in cantu, eam esse in ciuitate concordiam, artissimum atque optimum omni in republica uinculum incolumitatis, eamque sine iustitia nullo pacto esse posse, ac deinde cum aliquanto latius et uberius disseruisset, quantum prodesset iustitia ciuitati quantumque obesset, afuisset, suscepit deinde Philus, unus eorum qui disputationi aderant, et poposcit, ut haec ipsa quaestio diligentius tractaretur ac de iustitia plura dicerentur, propter illud, quod iam uulgo ferebatur rempublicam regi sine iniuria non posse. hanc proinde quaestionem discutiendam et enodandam esse adsensus est Scipio responditque nihil esse, quod adhuc de republica dictum putaret, quo possent longius progredi, nisi esset confirmatum non modo falsum esse illud, sine iniuria non posse, sed hoc uerissimum esse, sine summa iustitia rempublicam regi non posse. cuius quaestionis explicatio cum in diem consequentem dilata esset, in tertio libro magna conflictione res acta est. suscepit enim Philus ipse disputationem eorum, qui sentirent sine iniustitia geri non posse rempublicam, purgans praecipue, ne hoc ipse sentire crederetur, egitque sedulo pro iniustitia contra iustitiam, ut hanc esse utilem reipublicae, illam uero inutilem, uerisimilibus rationibus et exemplis uelut conaretur ostendere. tum Laelius rogantibus omnibus iustitiam defendere adgressus est adseruit que, quantum potuit, nihil tam inimicum quam iniustitiam ciuitati nec omnino nisi magna iustitia geri aut stare posse rempublicam. qua quaestione, quantum satis uisum est, pertractata Scipio ad intermissa reuertitur recolitque suam atque commendat breuem reipublicae definitionem, qua dixerat eam esse rem populi. populum autem non omnem coetum multitudinis, sed coetum iuris consensu et utilitatis communione sociatum esse determinat. docet deinde quanta sit in disputando definitionis utilitas, atque ex illis suis definitionibus colligit tunc esse rempublicam, id est rem populi, cum bene ac iuste geritur siue ab uno rege siue a paucis optimatibus siue ab uniuerso populo. cum uero iniustus est rex, quem tyrannum more Graeco appellauit, aut iniusti optimates, quorum consensum dixit esse factionem, aut iniustus ipse populus, cui nomen usitatum non repperit, nisi ut etiam ipsum tyrannum uocaret: non iam uitiosam, sicut pridie fuerat disputatum, sed, sicut ratio ex illis definitionibus conexa docuisset, omnino nullam esse rempublicam, quoniam non esset res populi, cum tyrannus eam factioue capesseret, nec ipse populus iam populus esset, si esset iniustus, quoniam non esset multitudo. iuris consensu et utilitatis communione sociata, sicut populus fuerat definitus. quando ergo respublica Romana talis erat, qualem illam describit Sallustius, non iam pessima ac flagitiosissima, sicut ipse ait, sed omnino nulla erat secundum istam rationem, quam disputatio de republica inter magnos eius tum principes habita patefecit. sicut etiam ipse Tullius non Scipionis nec cuiusquam alterius, sed suo sermone loquens in principio quinti libri commemorato prius Ennii poetae uersu, quo dixerat: moribus antiquis res stat Romana uiris que, quem quidem ille uersum, inquit, uel breuitate uel ueritate, tamquam ex oraculo quodam mihi esse effatus uidetur. nam neque uiri, nisi ita morata ciuitas fuisset, neque mores, nisi hi uiri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere potuissent tantam et tam iuste longe lateque imperantem rempublicam. itaque ante nostram memoriam et mos ipse patrius praestantes uiros adhibebat, et ueterem morem ac maiorum instituta retinebant excellentes uiri. nostra uero aetas cum rempublicam sicut picturam accepisset egregiam, sed euanescentem uetustate, non modo eam coloribus isdem quibus fuerat renouare neglexit, sed ne id quidem curauit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta seruaret. quid enim manet ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem stare Romanam, quos ita obliuione obsoletos uidemus, ut non modo non colantur, sed iam ignorentur? nam de uiris quid dicam? mores enim ipsi interierunt uirorum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodammodo dicenda causa est. nostris enim uitiis, non casu aliquo, rempublicam uerbo retinemus, re ipsa uero iam pridem amisimus.* haec Cicero fatebatur, longe quidem post mortem Africani, quem in suis libris fecit de republica disputare, adhuc tamen ante aduentum Christi: quae si diffamata et praeualescente religione Christiana sentirentur atque dicerentur, quis non istorum ea Christianis inputanda esse censeret? quamobrem cur non curarunt di eorum, ne tunc periret atque amitteretur illa respublica, quam Cicero longe, antequam Christus in carne uenisset, tam lugubriter deplorat amissam? uiderint laudatores eius etiam illis antiquis uiris et moribus qualis fuerit, utrum in ea uiguerit uera iustitia an forte nec tunc fuerit uiua moribus, sed picta coloribus; quod et ipse Cicero nesciens, cum eam praeferret, expressit. sed alias, si deus uoluerit, hoc uidebimus. enitar enim suo loco, ut ostendam secundum definitiones ipsius Ciceronis, quibus quid sit respublica et quid sit populus loquente Scipione breuiter posuit - adtestantibus etiam multis siue ipsius siue eorum quos loqui fecit in eadem disputatione sententiis - numquam illam fuisse rempublicam, quia numquam in ea fuerit uera iustitia. secundum probabiliores autem definitiones pro suo modo quodam respublica fuit, et melius ab antiquioribus Romanis quam a posterioribus administrata est; uera autem iustitia non est, nisi in ea republica, cuius conditor rectorque Christus est, si et ipsam rempublicam placet dicere, quoniam eam rem populi esse negare non possumus. si autem hoc nomen, quod alibi aliterque uulgatum est, ab usu nostrae locutionis est forte remotius, in ea certe ciuitate est uera iustitia, de qua scriptura sancta dicit: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei.
