• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput X: Quid respondendum sit eis, qui putant resurrectionem ad sola corpora, non etiam ad animas pertinere.

Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum ideoque istam quoque primam in corporibus futuram esse contendunt. quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum est resurgere. cadunt autem corpora moriendo; nam et a cadendo cadauera nuncupantur. non ergo animarum, inquiunt, resurrectio potest esse, sed corporum. sed quid contra apostolum dicunt, qui eam resurrectionem appellat? nam secundum interiorem, non secundum exteriorem hominem utique resurrexerant, quibus ait: si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite. quem sensum uerbis aliis alibi posuit dicens: ut, quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. hinc est et illud: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. quod autem dicunt non posse resurgere, nisi qui cadunt, et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad animas pertinere, quia corporum est cadere, cur non audiunt: non recedatis ab illo, ne cadatis, et: suo domino stat aut cadit; et: qui se putat stare, caueat ne cadat? puto enim quod in anima, non in corpore casus iste cauendus est. si igitur cadentium est resurrectio, cadunt autem et animae, profecto et animas resurgere confitendum est. quod autem, cum dixisset: in istis secunda mors non habet potestatem, adiunxit atque ait: sed erunt sacerdotes dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis: non utique de solis episcopis et presbyteris dictum est: qui proprie iam uocantur in ecclesia sacerdotes; sed sicut omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis; de quibus apostolus Petrus: plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium. sane, licet breuiter atque transeunter, insinuauit esse deum Christum dicendo: sacerdotes dei et Christi, hoc est patris et filii; quamuis propter formam serui sicut hominis filius, ita etiam sacerdos Christus effectus sit in aeternum secundum ordinem Melchisedech. de qua re in hoc opere non semel diximus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy