• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput XXVI: De sacrificiis, quae sancti offerent deo sic placitura, quomodo in diebus pristinis et annis prioribus placuerunt.

Volens autem deus ostendere ciuitatem suam tunc in ista consuetudine non futuram dixit filios Leui oblaturos hostias in iustitia; non ergo in peccato ac per hoc non pro peccato. unde intellegi potest in eo quod secutus adiunxit atque ait: et placebit domino sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus, frustra sibi Iudaeos secundum legem ueteris testamenti sacrificiorum suorum praeterita tempora polliceri. non enim tunc in iustitia, sed in peccatis hostias offerebant, quando pro peccatis praecipue ac primitus offerebant, usque adeo ut sacerdos ipse, quem debemus utique credere ceteris fuisse iustiorem, secundum dei mandatum soleret pro suis primum offerre peccatis, deinde pro populi. quapropter exponere nos oportet, quomodo sit accipiendum quod dictum est: sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. fortassis enim tempus illud commemorat, quo primi homines in paradiso fuerunt, tunc enim puri atque integri ab omni sorde ac labe peccati se ipsos deo mundissimas hostias offerebant; ceterum ex quo commissae praeuaricationis causa inde dimissi sunt atque humana in eis natura damnata est, excepto uno mediatore et post lauacrum regenerationis quibusque adhuc paruulis nemo mundus a sorde, sicut scriptum est, nec infans, cuius est unius diei uita super terram. quodsi respondetur etiam eos merito dici posse offerre hostias in iustitia, qui offerunt in fide - iustus enim ex fide uiuit, quamuis se ipsum seducat, si dixerit se non habere peccatum , et ideo non dicat, quia ex fide uiuit - , numquid dicturus est quispiam hoc fidei tempus illi fini esse coaequandum, quando igne iudicii nouissimi mundabuntur, qui offerant hostias in iustitia? ac per hoc quoniam post talem mundationem nullum peccatum iustos habituros esse credendum est, profecto illud tempus, quantum adtinet ad non habere peccatum, nulli tempori conparandum est, nisi quando primi homines in paradiso ante praeuaricationem innocentissima felicitate uixerunt. recte itaque intellegitur hoc significatum esse, cum dictum est: sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. nam et per Esaiam posteaquam caelum nouum et terra noua promissa est, inter cetera, quae ibi de sanctorum beatitudine per allegorias et aenigmata exsequitur, quibus expositionem congruam reddere nos prohibuit uitandae longitudinis cura, secundum dies, inquit, ligni uitae erunt dies populi mei. quis autem sacras litteras adtigit et ignorat ubi deus plantauerit lignum uitae, a cuius cibo separatis illis hominibus, quando eos sua de paradiso eiecit iniquitas, eidem ligno circumposita est ignea terribilisque custodia ? quodsi quisquam illos dies ligni uitae, quos commemorauit propheta Esaias, istos qui nunc aguntur ecclesiae Christi dies esse contendit ipsumque Christum lignum uitae prophetice dictum, quia ipse est sapientia dei, de qua Salomon ait: lignum uitae est omnibus amplectentibus eam, nec annos egisse aliquos in paradiso illos primos homines, unde tam cito eiecti sunt, ut nullum ibi gignerent filium, et ideo non posse illud tempus intellegi in eo quod dictum est: sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus: istam praetereo quaestionem, ne cogar, quod prolixum est, cuncta discutere, ut aliquid horum ueritas manifesta confirmet. uideo quippe alterum sensum, ne dies pristinos et annos priores carnalium sacrificiorum nobis pro magno munere per prophetam promissos fuisse credamus. hostiae namque illae ueteris legis in quibusque pecoribus inmaculatae ac sine ullo prorsus uitio iubebantur offerri, et significabant homines sanctos, qualis solus inuentus est Christus, sine ullo omnino peccato. proinde quia post iudicium, cum fuerint etiam igne mundati, qui eiusmodi mundatione sunt digni, in omnibus sanctis nullum inuenietur omnino peccatum, atque ita se ipsos offerent in iustitia, ut tales hostiae omni modo inmaculatae ac sine ullo uitio sint futurae, erunt profecto sicut pristinis diebus et sicut annis prioribus, quando in umbra huius rei futurae mundissimae offerebantur hostiae. haec erit namque munditia tunc in inmortali carne ac mente sanctorum, quae figurabatur in illarum corporibus hostiarum. deinde propter eos, qui non mundatione, sed damnatione sunt digni: et accedam, inquit, ad uos in iudicium, et ero testis uelox super maleficos et super adulteros, et cetera, quibus damnabilibus enumeratis criminibus addidit: quoniam ego dominus deus uester, et non mutor; tamquam diceret: cum uos mutauerit et in deterius culpa uestra et in melius gratia mea, ego non mutor. testem uero se dicit futurum, quia in iudicio suo non indiget testibus, eumque uelocem, siue quia repente uenturus est eritque iudicium ipso inopinato eius aduentu celerrimum, quod tardissimum uidebatur, siue quia ipsas conuincet sine ulla sermonis prolixitate conscientias. in cogitationibus enim, sicut scriptum est, inpii interrogatio erit; et apostolus: cogitationibus, inquit, accusantibus uel etiam excusantibus in die, qua iudicabit deus occulta hominum secundum euangelium meum per Iesum Christum. etiam sic ergo dominus futurus testis intellegendus est uelox, cum sine mora reuocaturus est in memoriam, unde conuincat puniatque conscientiam.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité