• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput XXVIII: De lege Moysi spiritaliter intellegenda, ne in damnabilia murmura carnalis sensus incurrat.

Quod uero subiungit idem propheta: mementote legis Moysi serui mei, quam mandaui ei in Choreb ad omnem Israel, praecepta et iudicia opportune commemorat post declaratum futurum tam magnum inter obseruatores legis contemptoresque discrimen; simul etiam ut discant legem spiritaliter intellegere et inueniant in ea Christum, per quem iudicem facienda est inter bonos et malos ipsa discretio. non enim frustra idem dominus ait Iudaeis: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. carnaliter quippe accipiendo legem et eius promissa terrena rerum caelestium figuras esse nescientes in illa murmura conruerunt, ut dicere auderent: uanus est qui seruit deo, et quid amplius, quia custodiuimus mandata eius et quia ambulauimus supplices ante faciem domini omnipotentis? et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur omnes qui faciunt iniquitatem. quibus eorum uerbis quodammodo propheta conpulsus est nouissimum praenuntiare iudicium, ubi mali nec saltem falso sint beati, sed apertissime miserrimi appareant, et boni nulla temporali saltem miseria laborent, sed clara ac sempiterna beatitudine perfruantur. dixerat quippe istorum talia quaedam uerba etiam superius dicentium: omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu domini, et tales ei placent. ad haec, inquam, contra deum murmura peruenerunt legem Moysi accipiendo carnaliter. unde et ille in psalmo septuagensimo secundo paene commotos dicit fuisse pedes suos et effusos gressus suos, utique in lapsum, quia zelauit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens; ita ut inter cetera diceret: quomodo sciuit deus, et si est scientia in altissimo? diceret etiam: numquid uano iustificaui cor meum et laui in innocentibus manus meas? ut autem solueret hanc difficillimam quaestionem, quae fit, cum uidentur boni esse miseri et felices mali: hoc, inquit, labor est ante me, donec introeam in sanctuarium dei et intellegam in nouissima. iudicio quippe nouissimo non sic erit; sed in aperta iniquorum miseria et aperta felicitate iustorum longe quam nunc est aliud apparebit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy