• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XXI

Caput VI: Quod non omnia miracula naturalia sint, sed pleraque humano ingenio modificata, pleraque autem daemonum arte conposita.

Hic forte respondeant: prorsus nec ista sunt nec ista credimus; falsa de his dicta, falsa conscripta sunt; et adiciant ratiocinantes atque dicentes: si talia credenda sunt, credite et uos quod in easdem litteras est relatum, fuisse uel esse quoddam Veneris fanum atque ibi candelabrum et in eo lucernam sub diuo sic ardentem, ut eam nulla tempestas, nullus imber exstingueret, unde sicut ille lapis, ita ista λύχνος ἄσβεστος, id est lucerna inexstinguibilis, nominata est. quod propterea poterunt dicere, ut respondendi nobis angustias ingerant, quia si dixerimus non esse credendum, scripta illa miraculorum infirmabimus; si autem credendum esse concesserimus, firmabimus numina paganorum. sed nos, sicut iam in libro duodeuicensimo huius operis dixi, non habemus necesse omnia credere, quae historia continet gentium, cum et ipsi inter se historici, sicut ait Varro, quasi data opera et quasi ex industria per multa dissentiant; sed ea, si uolumus, credimus, quae non aduersantur libris, quibus non dubitamus oportere nos credere. de his autem miraculorum locis nobis ad ea, quae futura persuadere incredulis uolumus, satis illa sufficiunt, quae nos quoque possumus experiri, et eorum testes idoneos non difficile est inuenire. de isto autem fano Veneris et lucerna inexstinguibili non solum in nullas coartamur angustias, uerum etiam latitudinis nobis campus aperitur. addimus enim ad istam lucernam inexstinguibilem et humanarum et magicarum, id est per homines daemonicarum artium et ipsorum per se ipsos daemonum multa miracula; quae si negare uoluerimus, eidem ipsi cui credimus sacrarum litterarum aduersabimur ueritati. aut ergo in lucerna illa mechanicum aliquid de lapide asbesto ars humana molita est aut arte magica factum est, quod homines illo mirarentur in templo, aut daemon quispiam sub nomine Veneris tanta se efficacia praesentauit, ut hoc ibi prodigium et appareret hominibus et diutius permaneret. inliciuntur autem daemones ad inhabitandum per creaturas, quas non ipsi, sed deus condidit, delectabilibus pro sua diuersitate diuersis, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi congruunt, per uaria genera lapidum herbarum, lignorum animalium, carminum rituum. ut autem inliciantur ab hominibus, prius eos ipsi astutissima calliditate seducunt, uel inspirando eorum cordibus uirus occultum uel etiam fallacibus amicitiis apparendo, eorumque paucos discipulos suos faciunt plurimorumque doctores. neque enim potuit, nisi primum ipsis docentibus, disci quid quisque illorum adpetat, quid exhorreat, quo inuitetur nomine, quo cogatur; unde magicae artes earumque artifices exstiterunt. maxime autem possident corda mortalium, qua potissimum possessione gloriantur, cum se transfigurant in angelos lucis. sunt ergo facta eorum plurima, quae quanto magis mirabilia confitemur, tanto cautius uitare debemus; sed ad hoc, unde nunc agimus, nobis etiam ipsa proficiunt. si enim haec inmundi daemones possunt, quanto potentiores sunt sancti angeli, quanto potentior est his omnibus deus, qui tantorum miraculorum effectores etiam ipsos angelos fecit. quamobrem si tot et tanta mirifica, quae μηχανήματα appellant, dei creatura utentibus humanis artibus fiunt, ut ea qui nesciunt opinentur esse diuina - unde factum est, ut in quodam templo lapidibus magnetibus in solo et camera pro portione magnitudinis positis simulacrum ferreum aeris illius medio inter utrumque lapidem ignorantibus, quid sursum esset ac deorsum, quasi numinis potestate penderet; quale aliquid etiam in illa lucerna Veneris de lapide asbesto ab artifice fieri potuisse iam diximus - , si magorum opera, quos nostra scriptura ueneficos et incantatores uocat, in tantum daemones extollere potuerunt, ut congruere hominum sensibus sibi nobilis poeta uideretur, de quadam femina, quae tali arte polleret, dicens: haec se carminibus promittit soluere mentes quas uelit, ast aliis duras inmittere curas, sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro; nocturnosque ciet manes; mugire uidebis sub pedibus terram et descendere montibus ornos: quanto magis deus potens est facere quae infidelibus sunt incredibilia, sed illius facilia potestati; quandoquidem ipse lapidum aliarumque uim rerum et hominum ingenia, qui ea miris utuntur modis, angelicasque naturas omnibus terrenis potentiores animantibus condidit, uniuersa mirabilia mirabili uincente uirtute et operandi iubendi sinendique sapientia, utens omnibus tam mirabiliter, quam creauit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung