• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XXI

Caput XVI: Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.

Verumtamen tanta est dei misericordia in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam, ut etiam prima hominis aetas, id est infantia, quae sine ullo renisu subiacet carni, et secunda, quae pueritia nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit hanc pugnam et fere sub omnibus uitiosis delectationibus iacet, quia, licet fari iam ualeat et ideo infantiam transisse uideatur, nondum in ea est praecepti capax infirmitas mentis, si sacramenta mediatoris acceperit, etiamsi hanc in eis annis uitam finiat, translata scilicet a potestate tenebrarum in regnum Christi non solum poenis non praeparetur aeternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta patiatur. sufficit enim sola spiritalis regeneratio, ne post mortem obsit quod carnalis generatio cum morte contraxit. cum autem uentum fuerit ad aetatem, quae praeceptum iam capit et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra uitia et gerendum acriter, ne ad damnabilia peccata perducat. et siquidem nondum uictoriarum consuetudine roborata sunt, facilius uincuntur et cedunt; si autem uincere atque imperare consuerunt, laboriosa difficultate superantur. neque id fit ueraciter atque sinceriter nisi uerae delectatione iustitiae; haec est autem in fide Christi. nam si lex iubens adsit et spiritus iuuans desit, per ipsam prohibitionem desiderio crescente atque uincente peccati etiam reatus praeuaricationis accedit. nonnumquam sane apertissima uitia aliis uitiis uincuntur occultis, quae putantur esse uirtutes, in quibus regnat superbia et quaedam sibi placendi altitudo ruinosa. tunc itaque uicta uitia deputanda sunt, cum dei amore uincuntur, quem nisi deus ipse non donat nec aliter nisi per mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes faceret diuinitatis suae. paucissimi autem sunt tantae felicitatis ut ab ipsa ineunte adulescentia nulla damnabilia peccata committant uel in flagitiis uel in facinoribus uel in nefariae cuiusquam inpietatis errore, sed magna spiritus largitate obprimant, quidquid eis posset carnali delectatione dominari. plurimi uero praecepto legis accepto, cum prius uicti fuerint praeualentibus uitiis et praeuaricatores eius effecti, tunc ad gratiam confugiunt adiuuantem, qua fiant et amarius paenitendo et uehementius pugnando prius deo subdita atque ita carni praeposita mente uictores. quisquis igitur cupit poenas euadere sempiternas, non solum baptizetur, uerum etiam iustificetur in Christo, ac sic uere transeat a diabolo ad Christum. purgatorias autem poenas nullas futuras opinetur, nisi ante illud ultimum tremendumque iudicium. nequaquam tamen negandum est etiam ipsum aeternum ignem pro diuersitate meritorum quamuis malorum aliis leuiorem, aliis futurum esse grauiorem, siue ipsius uis atque ardor pro poena digna cuiusque uarietur, siue ipse aequaliter ardeat, sed non aequali molestia sentiatur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy