Caput XXII: De his, qui putant ea crimina, quae inter elemosynarum opera committuntur, ad damnationis iudicium non uocari.
Comperi etiam quosdam putare eos tantummodo arsuros illius aeternitate supplicii, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglegunt, iuxta illud apostoli Iacobi: iudicium autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. qui ergo fecit, inquiunt, quamuis mores in melius non mutauerit, sed inter ipsas suas elemosynas nefarie ac nequiter uixerit, iudicium illi cum misericordia futurum est, ut aut nulla damnatione plectatur aut post aliquod tempus siue paruum siue prolixum ab illa damnatione liberetur. ideo iudicem ipsum uiuorum atque mortuorum noluisse existimant aliud commemorare se esse dicturum siue dextris, quibus est uitam daturus aeternam, siue sinistris, quos aeterno supplicio damnaturus, nisi elemosynas siue factas siue non factas. ad hoc pertinere aiunt et in oratione dominica cottidianam postulationem: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. quisquis enim illi, qui in eum peccauit, dimittit ignoscendo peccatum, procul dubio elemosynam facit. quam rem dominus ipse sic commendauit, ut diceret: si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra; si autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester, qui in caelis est, dimittet uobis. ergo et ad hoc genus elemosynarum pertinet quod ait apostolus Iacobus iudicium futurum sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam. nec dixit dominus, inquiunt, magna uel parua, sed: dimittet uobis pater uester peccata uestra, si et uos dimiseritis hominibus. ac per hoc putant etiam eis, qui perdite uixerint, donec claudant diem uitae huius extremum, per hanc orationem, qualiacumque et quantacumque fuerint, omnia cottidie peccata dimitti, sicut ipsa cottidie frequentatur oratio, si hoc tantummodo custodire meminerint, ut, quando ab eis ueniam petunt, qui eos peccato qualicumque laeserunt, ex corde dimittant. cum ad haec omnia deo donante respondero, liber iste claudendus est.
