Caput IX: Quod uniuersa miracula, quae per martyres in Christi nomine fiunt, ei fidei testimonium ferant, qua in Christum martyres crediderunt.
Cui nisi huic fidei adtestantur ista miracula, in qua praedicatur Christus resurrexisse in carne et in caelum adscendisse cum carne? quia et ipsi martyres huius fidei martyres, id est huius fidei testes fuerunt; huic fidei testimonium perhibentes mundum inimicissimum et crudelissimum pertulerunt eumque non repugnando, sed moriendo uicerunt; pro ista fide mortui sunt, qui haec a domino inpetrare possunt, propter cuius nomen occisi sunt; pro hac fide praecessit eorum mira patientia, ut in his miraculis tanta ista potentia sequeretur. nam si carnis in aeternum resurrectio uel non praeuenit in Christo uel non uentura est, sicut praenuntiatur a Christo uel sicut praenuntiata est a prophetis, a quibus praenuntiatus est Christus, cur et mortui tanta possunt, qui pro ea fide, qua haec resurrectio praedicatur, occisi sunt? siue enim deus ipse per se ipsum miro modo, quo res temporales operatur aeternus, siue per suos ministros ista faciat: et eadem ipsa, quae per ministros facit, siue quaedam faciat etiam per martyrum spiritus, sicut per homines adhuc in corpore constitutos, siue omnia ista per angelos, quibus inuisibiliter, incorporaliter, inmutabiliter imperat, operetur, ut quae per martyres fieri dicuntur, eis orantibus tantum et inpetrantibus, non etiam operantibus fiant; siue alia istis, alia illis modis, qui nullo modo conprehendi a mortalibus possunt: ei tamen adtestantur haec fidei, in qua carnis in aeternum resurrectio praedicatur.