Caput XIV: An infantes in ea sint resurrecturi habitudine corporis, quam habituri erant aetatis accessu.
Quid ergo de infantibus dicturi sumus, nisi quia non in ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui, sed quod eis tardius accessurum erat tempore, hoc sunt illo dei opere miro atque celerrimo praecepturi? in sententia quippe domini, ubi ait: capillus capitis uestri non peribit, dictum est non defuturum esse quod fuit, non autem negatum est adfuturum esse quod defuit. defuit autem infanti mortuo perfecta quantitas sui corporis; perfecto quippe infanti deest utique perfectio magnitudinis corporalis, quae cum accesserit, iam statura longior esse non possit. hunc perfectionis modum sic habent omnes, ut cum illo concipiantur atque nascantur; sed habent in ratione, non mole; sicut ipsa membra omnia iam sunt latenter in semine, cum etiam natis nonnulla adhuc desint, sicut dentes ac si quid eiusmodi. in qua ratione uniuscuiusque materiae indita corporali iam quodammodo, ut ita dicam, liciatum uidetur esse, quod nondum est, immo quod latet, sed accessu temporis erit uel potius apparebit. in hac ergo infans iam breuis aut longus est, qui breuis longusue futurus est. secundum hanc rationem profecto in resurrectione corporis detrimenta corporis non timemus, quia etsi aequalitas futura esset omnium, ita ut omnes usque ad giganteas magnitudines peruenirent, ne illi, qui maximi fuerunt, minus haberent aliquid in statura, quod eis contra sententiam Christi periret, qui dixit nec capillum capitis esse periturum, creatori utique, qui creauit cuncta de nihilo, quomodo deesse posset unde adderet quod addendum esse mirus artifex nosset?