Caput XXIX: De abiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.
Haec potius concupisce, o indoles Romana laudabilis, o progenies Regulorum Scaeuolarum Scipionum Fabriciorum; haec potius concupisce, haec ab illa turpissima uanitate et fallacissima daemonum malignitate discerne. si quid in te laudabile naturaliter eminet, nonnisi uera pietate purgatur atque perficitur, inpietate autem disperditur et punitur. nunc iam elige quid sequaris, ut non in te, sed in deo uero sine ullo errore lauderis. tunc enim tibi gloria popularis adfuit, sed occulto diuinae prouidentiae iudicio uera religio quam eligeres defuit. expergiscere, dies est, sicut experrecta es in quibusdam, de quorum uirtute perfecta et pro fide uera etiam passionibus gloriamur, qui usquequaque aduersus potestates inimicissimas confligentes easque fortiter moriendo uincentes sanguine nobis hanc patriam peperere suo. ad quam patriam te inuitamus et exhortamur, ut eius adiciaris numero ciuium, cuius quodammodo asylum est uera remissio peccatorum. non audias degeneres tuos Christo Christianisue detrahentes et accusantes uelut tempora mala, cum quaerant tempora, quibus non sit quieta uita, sed potius secura nequitia. haec tibi numquam nec pro terrena patria placuerunt. nunc iam caelestem arripe, pro qua minimum laborabis, et in ea ueraciter semperque regnabis. illic enim tibi non Vestalis focus, non lapis Capitolinus, sed deus unus et uerus nec metas rerum nec tempora ponit, imperium sine fine dabit. noli deos falsos fallacesque requirere; abice potius atque contemne in ueram emicans libertatem. non sunt di, maligni sunt spiritus, quibus aeterna tua felicitas poena est. non tam Iuno Troianis, a quibus carnalem originem ducis, arces uidetur inuidisse Romanas, quam isti daemones, quos adhuc deos putas, omni genere hominum sedes inuident sempiternas. et tu ipsa non parua ex parte de talibus spiritibus iudicasti, quando ludis eos placasti et per quos homines eosdem ludos fecisti, infames esse uoluisti. patere adseri libertatem tuam aduersus inmundos spiritus, qui tuis ceruicibus inposuerant sacrandam sibi et celebrandam ignominiam suam. actores criminum diuinorum remouisti ab honoribus tuis: supplica deo uero, ut a te remoueat illos deos, qui delectantur criminibus suis, seu ueris, quod ignominiosissimum est, seu falsis, quod malitiosissimum. bene, quod tua sponte histrionibus et scaenicis societatem ciuitatis patere noluisti; euigila plenius. nullo modo his artibus placatur diuina maiestas, quibus humana dignitas inquinatur. quo igitur pacto deos, qui talibus delectantur obsequiis, haberi putas in numero sanctarum caelestium potestatum, cum homines, per quos eadem aguntur obsequia, non putasti habendos in numero qualiumcumque ciuium Romanorum? incomparabiliter superna est ciuitas clarior, ubi uictoria ueritas, ubi dignitas sanctitas, ubi pax felicitas, ubi uita aeternitas. multo minus habet in sua societate tales deos, si tu in tua tales homines habere erubuisti. proinde si ad beatam peruenire desideras ciuitatem, deuita daemonum societatem. indigne ab honestis coluntur, qui per turpes placantur. sic isti a tua pietate remoueantur purgatione Christiana, quomodo illi a tua dignitate remoti sunt notatione censoria. de bonis autem carnalibus, quibus solis mali perfrui uolunt, et de malis carnalibus, quae sola perpeti nolunt, quod neque in his habeant quam putantur habere isti daemones potestatem - quamquam si haberent, deberemus potius etiam ista contemnere, quam propter ista illos colere et eos colendo ad illa, quae nobis inuident, peruenire non posse -, tamen nec in istis eos hoc ualere, quod hi putant, qui propter haec eos coli oportere contendunt, deinceps uidebimus, ut hic sit huius uoluminis modus.
