Liber I
Caput V: De generali consuetudine hostium uictas ciuitates euertentium quid Cato senserit.
Quem morem etiam Cato, sicut scribit Sallustius, nobilitatae ueritatis historicus, sententia sua, quam de coniuratis in senatu habuit, conmemorare non praetermittit: rapi uirgines pueros, diuelli liberos a parentum conplexu, matres familiarum pati quae uictoribus conlibuisset, fana atque domos spoliari, caedem incendia fieri: postremo armis cadaueribus cruore atque luctu omnia conpleri. hic si fana tacuisset, deorum sedibus solere hostes parcere putaremus. et haec non ab alienigenis hostibus, sed a Catilina et sociis eius, nobilissimis senatoribus et Romanis ciuibus, Romana templa metuebant. sed hi uidelicet perditi et patriae parricidae.

||
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL) |
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu | vergleichen |
The City of God | vergleichen |
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) | vergleichen |
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface |
Inhaltsangabe
Alle aufklappen
- De civitate Dei
- Liber I
- Praefatio: De suscepti operis consilio et argumento.
- Caput I: De aduersariis nominis Christi, quibus in uastatione urbis propter Christum barbari pepercerunt.
- Caput II: Quod nulla umquam bella ita gesta sint, ut uictores propter deos eorum, quos uicerunt, parcerent uictis.
- Caput III: Quam inprudenter Romani deos Penates, qui Troiam custodire non potuerant, sibi crediderint profuturos.
- Caput IV: De asylo Iunonis in Troia, quod neminem liberauit a Graecis, et basilicis apostolorum, quae omnes ad se confugientes a barbaris defenderunt.
- Caput V: De generali consuetudine hostium uictas ciuitates euertentium quid Cato senserit.
- Caput VI: Quod ne Romani quidem ita ullas ceperint ciuitates, ut in templis earum parcerent uictis.
- Caput VII: Quod in euersione urbis, quae aspere gesta sunt, de consuetudine acciderint belli; quae uero clementer, de potentia prouenerint nominis Christi.
- Caput VIII: De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.
- Caput IX: De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.
- Caput X: Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.
- Caput XI: De fine temporalis uitae siue longioris siue breuioris.
- Caput XII: De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata nil adimit.
- Caput XIII: Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.
- Caput XIV: De captiuitate sanctorum, quibus numquam diuina solacia defuerunt.
- Caput XV: De Regulo, in quo captiuitatis ob religionem etiam sponte tolerandae extat exemplum, quod tamen illi deos colenti prodesse non potuit.
- Caput XVI: An stupris, quae etiam sacrarum forte uirginum est passa captiuitas, contaminari potuerit uirtus animi sine uoluntatis adsensu.
- Caput XVII: De morte uoluntaria ob metum poenae siue dedecoris.
- Caput XVIII: De aliena uiolentaque libidine, quam in oppresso corpore mens inuita perpetitur.
- Caput XIX: De Lucretia, quae se ob inlatum sibi stuprum peremit.
- Caput XX: Nullam esse auctoritatem, quae Christianis in qualibet causa ius uoluntariae necis tribuat.
- Caput XXI: De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.
- Caput XXII: An umquam possit mors uoluntaria ad magnitudinem animi pertinere.
- Caput XXIII: Quale exemplum sit Catonis, qui se uictoriam Caesaris non ferens interemit.
- XXIV: Quod in ea uirtute, qua Regulus Catone praestantior fuit, multo magis emineant Christiani.
- Caput XXV: Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.
- Caput XXVI: De his, quae fieri non licent, cum a sanctis facta noscuntur, qua ratione facta credenda sint.
- Caput XXVII: An propter declinationem peccati mors spontanea adpetenda sit.
- Caput XXVIII: Quo iudicio dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.
- Caput XXIX: Quid familia Christi respondere debeat infidelibus, cum exprobrant, quod eam a furore hostium non liberauerit Christus.
- Caput XXX: Quam pudendis prosperitatibus afluere uelint, qui de Christianis temporibus Conqueruntur.
- Caput XXXI: Quibus uitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.
- Caput XXXII: De scaenicorum institutione ludorum.
- Caput XXXIII: De uitiis Romanorum, quos patriae non correxit euersio.
- Caput XXXIV: De clementia dei, quae urbis excidium temperauit.
- Caput XXXV: De latentibus inter inpios ecclesiae filiis et de falsis intra ecclesiam Christianis.
- Caput XXXVI: De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.
- Liber II
- Liber III
- Liber IV
- Liber V
- Liber VI
- Liber VII
- Liber VIII
- Liber IX
- Liber X
- Liber XI
- Liber XII
- Liber XIII
- Liber XIV
- Liber XV
- Liber XVI
- Liber XVII
- Liber XVIII
- Liber XIX
- Liber XX
- Liber XXI
- Liber XXII
- Liber I