• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber III

Caput XXVII: De bello ciuili Mariano atque Sullano.

Cum uero Marius ciuili sanguine iam cruentus multis aduersarum sibi partium peremptis uictus urbe profugisset, uix paululum respirante ciuitate, ut uerbis Tullianis utar, superauit postea Cinna cum Mario. tum uero clarissimis uiris interfectis lumina ciuitatis extincta sunt. ultus est huius uictoriae crudelitatem postea Sulla, ne dici quidem opus est quanta deminutione ciuium et quanta calamitate reipublicae. de hac enim uindicta, quae perniciosior fuit, quam si scelera quae puniebantur inpunita relinquerentur, ait et Lucanus: excessit medicina modum nimiumque secuta est, qua morbi duxere manum. periere nocentes. sed cum iam soli possent superesse nocentes. illo bello Mariano atque Sullano exceptis his, qui foris in acie ceciderunt, in ipsa quoque urbe cadaueribus uici plateae fora, theatra templa conpleta sunt, ut difficile iudicaretur, quando uictores plus funerum ediderint, utrum prius ut uincerent, an postea quia uicissent; cum primum uictoria Mariana, quando de exilio se ipse restituit, exceptis passim quaquauersum caedibus factis caput Octauii consulis poneretur in rostris Caesares a Fimbria domibus trucidarentur suis, duo Crassi pater et filius in conspectu mutuo mactarentur, Baebius et Numitorius unco tracti sparsis uisceribus interirent, Catulus hausto ueneno se manibus inimicorum subtraheret, Merula flamen Dialis praecisis uenis Ioui etiam suo sanguine litaret. in ipsius autem Marii oculis continuo feriebantur, quibus salutantibus dexteram porrigere noluisset.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité