34.
Pascitur Helias tempore famis corvis mane afferentibus panem et ad vesperam carnes: et Manichaei non intellegunt in illis libris Christum, cui quodam modo salutem nostram esurienti confitentur peccatores fidem primitias spiritus nunc habentem, in fine autem velut ad vesperam saeculi etiam carnis resurrectionem. Mittitur Helias pascendus ad alienigenam viduam, quae volebat duo ligna colligere, priusquam moreretur: non hic solo ligni nomine sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur. Benedicitur farina eius et oleum: fructus et hilaritas caritatis, quae cum impenditur, non deficit; hilarem enim datorem diligit deus. p. 361,25