• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

35.

Heliseo pueros insultantes et clamantes: Calve, calve! bestiae comedunt: puerili stultitia deridentes Christum in loco Calvariae crucifixum invasi a daemonibus pereunt. Mittit Heliseus per servum baculum super mortuum et non revivescit; venit ipse, coniungit et coaptat se morti eius et revivescit: misit sermo dei legem per servum suum nec profuit in peccatis mortuo generi humano; quae tamen non sine causa missa est; ille enim misit, qui sciret eam prius esse mittendam, venit ipse, conformavit se nobis factus particeps mortis nostrae, et vivificati sumus. p. 362,7 Cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens in profundum fluminis mersum est atque in lignum desuper ab Heliseo proiectum reversum est: ita cum impios Iudaeos per corpus operata praesentia Christi tamquam infructuosas arbores caederet – quia de illo Iohannes dixerat: Ecce securis ad radices arboris posita est – ab eis interveniente passione corpus ipsum deseruit, in inferni profunda descendens, quo in sepultura desuper posito tamquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit. Quam multa praeteream brevitatis necessitate constrictus, norunt qui legunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy