9.
Dicit et Esaias: Humiliabitur et cadet contumelia hominum et exaltabitur dominus solus in illa die; et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cauernis terrae a facie timoris domini et a maiestate virtutis eius, cum surrexerit confringere terram. Illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quas fecerunt, ut adorarent supervacanea et noxia. Et forte iste gentilis, quem catechizamus, quem dixit Faustus cum risu dicturum: Non credo prophetis Hebraeis, aliqua manu fabricata idola abscondit in spelunca aut in scissura petrae aut in caverna terrae aut aliquem amicum suum scit hoc fecisse aut in civitate vel in fundo suo scit factum esse a facie timoris domini, qui per reges terrae secundum eandem prophetiam iam sibi servientes seque adorantes severissimis legibus terram confringit, id est terreni cordis frangit audaciam. p. 389,15 Quomodo ergo dicat: non credo prophetis Hebraeis, cum et in se ipso completum forte cognoscat, quod olim praedictum est a prophetis Hebraeis?