12.
Porro si hoc gentilis ille moveretur, cur etiam ipsi, qui appellantur christiani, in multas haereses variasque discedunt, neque hoc a prophetis Hebraeis praetermissum esse doceremus. Tamquam enim esset consequens, ut Iudaeis in sua caecitate demonstratis hoc illi veniret in mentem, quod etiam multi sub nomine christiano ab ipsa christiana societate deviarent, ipse Hieremias velut catechizandi ordinem nobis insinuans continuo subiecit: Clamavit perdix, congregavit, quae non peperit, faciens divitias suas non cum iudicio. Perdix enim, nimis contentiosum animal, notum est, quanta aviditate ipsius contentionis currat in laqueum. Non enim disputare amant haeretici, sed quoquo modo superare impudentissima pervicacia, ut congregent, sicut hic dixit, quae non pepererunt. p. 392,2 Christianos enim, quos maxime Christi nomine seducunt, iam per ipsius Christi evangelium natos inveniunt et faciunt illos divitias suas, non sane cum iudicio, sed cum temeritate inconsiderata. Non enim intellegunt ibi esse veram et salubrem et quodam modo germanam atque radicalem christianam societatem, unde istos separaverunt, quos ad suas divitias congregarunt. Et quia de talibus dicit apostolus: Sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem; sed ultra non proficient; dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit, sequitur et hic propheta et dicit de perdice, qui congregavit, quae non peperit: In dimidio dierum eius derelinquent eum et in novissimis suis erit insipiens, id est qui primo tamquam per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientiae seducebat, erit insipiens, id est apparebit insipiens. p. 392,18 Eis quippe, quibus primo sapiens erat, tunc erit insipiens, cum apparebit, quia dementia eius nota erit omnibus.