• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TERTIUS DECIMUS

16.

His et talibus, quae nunc breviter tangimus, tunc forte pro necessitate depellendi veternosi erroris aliquanto latius disputatis et robore uberioris probationis assertis ille gentilis, quem nobis catechizandum Faustus proposuit, si salutem suam peccatis suis praeponeret, profecto moveretur ad fidem. p. 395,23 Qua inbutus et in ecclesiae catholicae gremio fovendus collocatus consequenter etiam moneretur, quos mores tenere deberet, neque perturbaretur eorum multitudine, in quibus ea non inveniret, quae observare iuberetur, quamvis cum eo corporaliter congregarentur in ecclesiam et eadem sacramenta perciperent. Sciret cum paucis hereditatem dei, cum multis autem signacula eius participanda; cum paucis communicare sanctitatem vitae et donum caritatis diffusae in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ad quem fontem interiorem nullus alienus accedit, cum multis autem sanctitatem sacramenti, quod qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit, qui autem manducare contemnit, non habebit in se vitam et ideo non perveniet ad vitam aeternam; p. 396,10 eosdemque paucos in comparatione multitudinis malorum paucos dici, esse autem per se ipsos consideratos in magno numero, diffusos toto orbe terrarum, crescentes inter zizania et cum palea usque ad diem messis et ventilationis. Hoc in euangelio dictum est, hoc a prophetis ante praedictum. Ante enim praedictum est: Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum; ante praedictum est: Inhabitavi cum tabernaculis Cedar; cum his, qui oderant pacem, eram pacificus; ante praedictum est: Signa in fronte eos, qui gemunt et maerent ob iniquitates populi mei, quae fiunt in medio eorum. Itaque iste gentilis, quem tali alloquio firmaremus, iam factus civis sanctorum et domesticus dei nec iam alienus ab Israhel, sed verus Israhelita, in quo dolus non esset, disceret etiam ista verba ex corde simplici dicere, quae subsequenter contexit idem ipse Hieremias: Patientia Israhel, domine; universi, qui te dereliquerunt, terreantur. p. 397,2 Cum enim de perdice dixisset, quae clamat et congregat, quae non peperit, commendavit excellentiam civitatis super montem positae, quae abscondi non potest, ut ab ecclesia catholica haeretici hominem non separare‹n›t, dicens: Sedes autem gloriae exaltata est sanctificatio nostra. Deinde, quasi veniret in mentem: quid ergo facimus de tam multis malis, qui tanto amplius ubique permixti sunt, quanto excellentior est Christi gloria in unitate omnium gentium?, subiecit statim: Patientia Israhel, domine. Patienter enim ferendum est, quod ait: Sinite utraque crescere usque ad messem, nec impatientia tolerandi malos relinquantur boni, qui proprie sunt corpus Christi, et ideo cum ipsi reliquuntur, ille relinquitur. p. 397,14 Unde subiecit atque addidit: Universi, qui te derelinquunt, terreantur; confundantur qui recesserunt in terram. Terra est enim homo de se praesumens atque alios ut de ipso praesumatur inducens, et ideo sequitur: Evertentur, quoniam dereliquerunt fontem vitae, dominum. Quid enim aliud clamat perdix, nisi apud se esse et a se dari fontem vitae, ad quem congregati recedunt a Christo, Christi promissione decepti, cuius nomine iam tenebantur imbuti? Non enim quos peperit, congregat, sed ut congreget, quos non peperit dicit: Salus, quam Christus promisit, apud me est; ego dabo. p. 397,24 Sed vide, iste quid dicat: Sana me, domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero. Unde apostolus dicit: Nemo glorietur in homine, et iste subiungit: Quoniam gloriatio mea tu es. His modis nos instruimus hominem ex apostolica propheticaque doctrina, ut aedificetur super fundamenta apostolorum et prophetarum.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité