1.
Faustus dixit: Accipis ergo generationem? Equidem conatus diu sum hoc ipsum, qualecumque est, persuadere mihi, quia sit natus deus, sed offensus duorum maxime evangelistarum dissensione, qui genealogian eius scribunt, Lucae et Matthaei, haesi incertus, quemnam potissimum sequerer. p. 261,25
Fieri enim posse putabam, ut, quia praescius non sum, quem mentiri existimarem, ipse diceret verum, et quem vera loqui, ipse forsitan mentiretur.
Infinita ergo eorum praetermissa lite et interminabili mihi ad Iohannem Marcumque me contuli nec impariter a duobus ad duos, et ab evangelistis ad eiusdem nominis professores, quorum mihi principia interim non immerito placuerunt, quia nec David nec Mariam inducunt nec Iosephum, sed Iohannes quidem in principio fuisse verbum dicit et verbum fuisse apud deum et deum fuisse verbum, Christum significans; p. 262,3
Marcus vero evangelium inquit Iesu Christi filii dei, tamquam Matthaeum exprobans, qui posuerit filium David, nisi forte alterum hic et alterum ille adnuntiat Iesum.
Haec ergo ratio est, qua ego non accipio Christum natum.
Tu vero, si tantus es, ut hanc mihi adimas offensionem, effice, ut inter se ipsi conveniant, et utcumque succumbam, quamvis ne sic quidem dignum erit ex utero natum credere deum et deum christianorum.