• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUARTUS DECIMUS

11.

Proinde isti in phantasmatis fabularum suarum idola et daemonia nescientes colunt, in sole autem et luna noverunt se servire creaturae; et quod putant se etiam creatori servire, multum falluntur; phantasmati enim suo serviunt, creatori autem nullo modo serviunt, quando ea negant deum creasse, quae aperte apostolus ad dei creaturam pertinere demonstrat dicens, cum de cibis et carnibus ageret: p. 411,16 Omnis enim creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Videte, quid sit sana doctrina, quam non ferentes vos ad fabulas convertistis. Quomodo apostolus et creaturam dei laudat et ei tamen cultum religionis exhiberi vetat, sic et Moyses, qui vobis videtur nulli divinorum pepercisse – non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam vetuit adorari, ad quorum circuitum vos per omnes angulos vertitis, ut eos adoretis – solem et lunam vera laude laudavit, cum eos factos a deo et in caelesti ordine ad peragenda sua opera collocatos, sicut est, ita narravit: Solem in potestatem diei, lunam in potestatem noctis. Falsis autem vestris laudibus sol et luna non gaudent. Diabolus novit falsa laude gaudere, praevaricatrix creatura. p. 412,2 Potestates vero caelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem suum in se laudari volunt; quarum illa vera laus est, qua creatori illarum non fit iniuria. Fit autem, cum dicitur, quod partes eius sunt aut membra eius aut aliquid substantiae ipsius. Ille enim perfectus et nullius indigens et nusquam defluens neque discissus neque per loca distentus, apud se totus incommutabilis sibique sufficiens, se ipso beatus propter abundantiam bonitatis; per verbum suum dixit et facta sunt; mandavit et creata sunt. Proinde si terrestria corpora, de quibus loquebatur apostolus, cum cibum nullum immundum diceret, bona sunt, quia omnis creatura dei bona est, quanto magis caelestia, in quibus excellunt sol et luna, cum ipse apostolus dicat: Corpora caelestia et corpora terrestria; sed alia est caelestium gloria, alia terrestrium. p. 412,16

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung