13.
Quod autem invidus continentiae vel virginitati Fausto visus est, quia dixit: Maledictus omnis, qui non suscitaverit semen in Israhel, legant Esaiam clamantem: Haec dicit dominus: spadonibus omnibus, qui observaverint praecepta mea et elegerint, quae ego volo, et custodierint testamentum meum, dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum; nomen aeternum dabo illis et non deerit illis. p. 415,7 Aut si contrarium putant Esaiam Moysi, hic eis placeat; si ille displicet, non est parum adversus istos. Nobis enim sufficit scire unum deum locutum et per Moysen et per Esaiam, et maledictum esse omnem, qui non suscitaverit semen in Israhel, sive tunc, cum populo secundum carnem propagando etiam carnalis prolis operatio in coniugali castitate ad officium civicum pertinebat, sive nunc, ne quisquam spiritaliter natus putet sibi debere sufficere, nec instet dominicis lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando Christum debet generare christianos. p. 415,16 Ita illa divina sententia tempora utriusque testamenti mira brevitate complectitur: Maledictus omnis, qui non suscitaverit semen in Israhel.