• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUINTUS DECIMUS

4.

Non autem, sicut illi desipiunt, ad alienum deum seducta es, promittentem saturitatem ventris et terram Chananaeorum. Intellegis quippe in ipsis etiam promissionibus te iam tunc figuratam et prophetatam praescientiam parturisse sanctorum. Nec lapideo diptychio miserabili dicacitate reprehenso movearis, quia non habes lapideum cor, quod illae tabulae in populo priore significabant. Es enim epistula apostolorum scripta non atramento, sed spiritu dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Ad quae verba illi vani gaudent putantes apostolum reprehendisse dispensationem illi tempori congruam veteris testamenti, non intellegentes hoc eum ex propheta dixisse. Haec enim verba, quae imperite amplectuntur, longe antequam per apostolos dicerentur et implerentur, a prophetis, quos respuunt, praenuntiata sunt. p. 421,20 Propheta enim dixerat: Auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum. Videant, si non hoc est: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Nam neque ibi quod dictum est cor carneum, neque hic tabulae carnales hoc volunt, ut carnaliter sapiamus, sed quia in comparatione lapidis, qui sine sensu est, caro sentit, per lapidis insensualitatem significatum est cor non intellegens, et per carnis sensualitatem significatum est cor intellegens. Tu potius istos irride, qui dicunt et terram et ligna et lapides habere sensum et intellegentiore vita vivere, carnes autem stolidiore et obtunsiore. p. 422,5 Unde non a veritate, sed a sua vanitate coguntur fateri mundius esse legem conscriptam in tabulis lapideis quam suum thesaurum in pellibus morticinis. An forte quia in fabella sua etiam lapides dicunt ossa esse principum, non eis dubitant coria praeponere agnorum? Nempe ergo illa testamenti arca mundius tegebat lapideas tabulas quam caprina pellis codicem istorum. Haec tu misericorditer irride, ut eis irridenda et fugienda commendes! Nam in illo diptychio lapideo, iam tu non corde lapideo intellegis, quid duro illi populo congruebat et in eo tamen agnoscis petram, ipsum sponsum tuum, illum, quem Petrus loquitur: Lapidem vivum ab hominibus reprobatum, a deo autem electum et honorificatum. Illis ergo erat lapis offensionis et petra scandali; tibi autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, factus est in capite anguli. p. 422,20 Quod totum idem Petrus apostolus explicat et totum a prophetis, a quibus isti damnati alienantur, praedictum esse commemorat. Lege sane etiam illud diptychium; ne timeas, plane sponsi tui est. Aliis lapis ille significavit duram stoliditatem, tibi autem firmam stabilitatem. Digito dei scriptae sunt tabulae illae; digito dei sponsus tuus eiecit daemonia; digito dei expelle tu doctrinas daemoniorum mendaciloquorum cauteriantium conscientiam. Ex hoc diptychio repellis adulterum, qui se paracletum dicit, ut sancto nomine te seducat. Quinquagesimo enim die post pascha datae sunt illae tabulae; et quinquagesimo die post passionem sponsi tui, quam pascha illud praefigurabat, datus est digitus dei, spiritus sanctus, promissus paracletus. p. 423,5 Noli ergo formidare diptychium, quo tibi scripta olim, quae nunc agnosceres, mittebantur; tantum noli esse sub lege, ne illam timore non impleas, sed sub gratia, ut sit in te plenitudo legis caritas. Non enim aliud diptychium recensebat sponsi tui amicus, cum diceret: Nam‛ non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces’ et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur:‛ diliges proximum tuum tamquam te ipsum’. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis est caritas. Ibi enim sunt duo illa praecepta, dilectionis dei et dilectionis proximi, singulis tabulis explicata. Hoc ergo diptychium ille praemisit, qui tibi haec duo praecepta veniens commendavit, in quibus tota lex pendet et prophetae. p. 423,18 In primo praecepto est castitas nuptiarum tuarum, in secundo unitas membrorum tuorum: illo amplecteris divinitatem, isto congregas societatem. Quae duo praecepta ipsa sunt decem: tria pertinent ad deum et septem ad proximum. O pudicum diptychium, in quo vetere figura ille dilector et dilectus tuus praenuntiabat tibi canticum novum, in decachordo psalterio, tamquam pro te etiam nervos suos extensurus in ligno, ut de peccato damnaret peccatum in carne et iustitia legis inpleretur in te. O diptychium coniugale, quod non sine causa odit adultera!

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy