• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

32.

Certe iam manifestata fallacia convicta discedit; certe iam clarum est non aliud de hac re turbas, aliud secreto discipulos dominum docuisse; certe sine dubitatione perspicitur Manichaeos potius esse mendaces atque fallaces, non Moysen, non Christum, non testamenti utriusque doctrinam ibi figuratam, hic revelatam, ibi prophetatam, hic praesentatam. 481,8 Quomodo ergo nihil eorum catholicos servare putant, quae Moyses scripsit, cum omnia prorsus observent, non iam in figuris, sed in eis rebus, quas illae figurae significando praenuntiarunt? Neque enim, si aliud tempus esset scribendi, aliud legendi, recte diceremus scripturam illam non observare lectorem, quia et ipse characteres illos non faceret, cum illae fuissent figurae sonorum, ille autem iam sonos ipsos expromeret, illarum tamen figurarum non formatione occupatus, sed inspectione commonitus. Ideo autem Iudaei Christo non credebant, quia nec illa, quae Moyses non figurate, sed aperte praeceperat, observabant. p. 481,19 Unde illis dicit: Decimatis mentam et cyminum et relinquitis graviora legis, misericordiam et iudicium, liquantes culicem, camelum autem gluttientes; haec oportebat facere, illa autem non omittere. Unde est et illud, quod traditionibus docebant, quomodo infirmaretur praeceptum dei, quo deferri honorem parentibus iusserat; propter quam superbiam et iniquitatem excaecari meruerunt, ut cetera non intellegerent, quia ea, quae intellegebant, impie contemnebant.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy