2.
Quid, quod etiam ex ipso sermone, quo praecepit non putare, quia venerit legem solvere, magis intellegi detur, quia solverit? Neque enim nihil eo tale faciente Iudaei suspicari hoc possent. Sed nolite inquit putare, quia veni solvere legem. Agedum ergo, si ei et Iudaei dixissent: Quid porro autem tu tale agis, unde hoc suspicari possimus? An quia circumcisionem derides, sabbatum violas, sacrificia respuis, confundis cibos? Hoc est ergo: ‘Nolite putare!’? Et: quid hoc amplius quidve manifestius fieri potuit in destructionem legis ac prophetarum? Aut: si hoc adimplere est legem, quid erit solvere? Quid, quod etiam lex et prophetae ne adimpletione quidem gaudent, adeo sibi pleni videntur et consummati; quorum auctor ac pater non minus ei‹s› adici indignatur quam detrahi, ut scribens in deuteronomio dicat: p. 484,16 Haec praecepta, quae mando tibi hodie, Israhel, observabis; et cave, ne declines ab iisdem neque in sinistram neque in dextram, ne addas quicquam eis nec minuas, sed in iisdem perseverabis, ut benedicat te dominus deus tuus? Quapropter sive adimplendi causa Iesus legi aliquid et prophetis adiecit, in dextram videtur lapsus, sive dempsit, ut destrueret, in sinistram; utrumque certe offendit legis auctorem idcircoque aut aliud aliquid significat istud aut falsum est.