• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DECIMUS SEPTIMUS p.483,1

3.

Augustinus respondit: O mirabilem insaniam de Christo aliquid narranti nolle credi Matthaeo et velle credi Manichaeo! Si Matthaeus non interfuit, cum Christus dixisset: Non veni solvere legem aut prophetas sed adimplere, et propterea non est ei credendum, numquid Manichaeus interfuit aut iam vel natus fuit, cum Christus inter homines appareret? p. 485,6 Secundum hanc ergo fidei vestrae legem nihil ei de Christo testificanti credere debuistis. Nos autem non propterea dicimus non credendum esse Manichaeo, quia dictis factisque Christi non interfuit et longe post natus est, sed quia de Christo contra Christi discipulos loquitur et contra evangelium, quod illorum auctoritate firmatum est. Habemus enim apostoli vocem, qui in spiritu sancto tales venturos esse cernebat. Unde fidelibus dicebat: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Nam si nemo de Christo vera dicit, nisi qui eum praesens vidit et audivit, hodie de illo nemo vera dicit. Porro si hodie propterea de illo fidelibus eius vera dicuntur, quia illi, qui viderunt et audierunt, vel praedicando vel scribendo ea disseminaverunt, cur ex ore Iohannis condiscipuli sui non posset vera Matthaeus audire de Christo, ubi ille adfuit et ipse non adfuit, si ex libro Iohannis possumus vera loqui de Christo non solum nos tanto post nati, sed etiam post nos alii nascituri? p. 485,22 Hinc enim non solum Matthaei verum etiam Lucae ac Marci evangelium, qui eosdem discipulos secuti sunt, in non imparem auctoritatem receptum est. Huc accedit, quia et ipse dominus potuit narrare Matthaeo, quod antequam eum vocasset, cum iis egerat, quos prius vocaverat. At enim hoc ipse Iohannes in evangelio suo ponere debuit, si hoc dictum a domino audierat, qui cum diceretur, praesens erat. Quasi fieri non potuit, ut cum omnia, quae a domino audierat, scribere non posset, inter alia, quae praetermisit, et hoc praetermiserit, cum in alia scribenda esset intentus. p. 486,5 Nonne evangelium suum ita ipse conclusit dicens: Et alia quidem multa fecit Iesus; quae si scriberentur singula, nec ipsum existimo capere mundum qui scribuntur libros.? Hic utique ostendit se scientem multa praetermisisse. Sed si de lege et prophetis vos delectat Iohannis auctoritas, Iohanni credite attestanti legi et prophetis! Ipse scripsit, quod Esaias viderit Christi gloriam. In eius habetis evangelio, unde iam paulo ante tractavimus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Undique tergiversatio vestra contunditur. Aperte dicite non vos credere Christi evangelio! Nam qui in evangelio quod vultis, creditis, quod vultis non creditis, vobis potius quam evangelio creditis. p. 486,18

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy